BCCCAP00000000000000000000246
-36- nium quod abdicaverant, contrahere, suam incontinentiam illi– citam ac maJe notatam, licitam et ratam conjugio facere. ln– continentiae complices erant separati, atque in ergastulis reclusi . Eadem est mens, eademque opinio omnium scriptorum sae– culi quarti. S. Hieronymus sic se exprimit in lib. J. Adversas jovinianum c. 15: «Virgines enim, quae post consecrationem •nupserint, non tam adulterae sunt, quam incestae• 1 • Concilium Tolet. 1(400), can. XVI, prohibet sanctimonialem cquae virum duxit ad communionem admittere donec peccare •desierit> 2 • Denique Bachiarius monachus in lib. ad januarium, De re· paratione lapsi, c. 18, quemdam alloquitur monachum, qui sanctimonialem seduxerat, et quorumdam consilio nubere sta– tuerat: • Tu autem frater nequaquam scelerato acquiescas •impudicoque conjugio... Quinimmo et illa, quam tibi fecit •sceleris culpa consortem, revertatur ad virum suum; • 3 et cap. 19: Non vult David, hoc est bominus Christus, ut in •conspectu ejus ab alio viro habeatur uxor ejus• 4 • Sententia Patrum virgines Deo sacratae erant verae jesu Christi sponsae; atque votorum fractio erat ut adulterium, sacrilegium atque incestum considerata hanc sententiam compertam exploratamque habebit, qui S. Hieronymi, Am· brosii aliorumque opera versat, librosque percurrit. jure igitur concludere possumus vereque affirmare alio mo· do, aliisque poenis punitos fuisse monachos atque clericos incontinentiae indulgentes; clerici a clero ejecti, poterant cum suis uxoribus commercium habere carnaJe; saltem Patres et concilia eis non prohibent; monachis vero status matrimo– nii neque licitus, neque concessus erat, ad eumque redire om– nino non poterant. Priusquam huic capifi, in quo de historia coelibatus egi– mus, id est, quomodo clerici cum suis uxoribus se gere- t. Migne, P. L. , V. XXlll, col. 229. 2. Mansi, v. Ill, col. 1001. Cf. etiam can. XIX ejusdem Concilii; Mansi, ibidem. -3. Migne, P. L., v. XX, col. 1025. 4- Migne, loe. cit., ~ol. 1058. / í ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz