BCCCAP00000000000000000000246

-34- coelibatus semper et necessario adhaereat. Eodem vitio labo– ral argumentum ex verbis S. Siricii desumptum. Denique praescriptiones Conciliorum Tolet. domonstrant clericos ejectos, aut depositione punitos, non potuisse vitam prosequi conjugalem tempore ipsorum Conciliorum, id est, saeculo septimo mediante, non vero probant eamdem viguisse consuetudinem saeculo quarto, id est, tribus retro saeculis. Sententia dicens asserensque fuisse licitum clericis ob in– fractionem continentiae ejectis, post eorum ejectionem conju– gii juribus uti, mihi magis arridet. En argumenta quibus meus nititur assensus. a) Sola et unica ratio, quare Patres coelibatum introduce– re conantur, fuit munditia et puritas, quibus sacramenta con– trectantes et deservientes ornari debebant. b) Concilium llliberitanum imponit coelibatum solummo– do clericis, qui eran! in ministerio; <Vel omnibus, ait, clericis positis in ministerio•. Illi autem qui a statu clericali ejecti fueran!, ut patet, non erant amplius in ministerio 1 • Hunc fuisse sensum verborum • Vel omnibus clericis positis in ministerio>, hanc esse episcoporum mentem patet ex can. XIX ejusdem Concilii, ubi Patres eisdcm utuntur verbis: episcopi, presby– teri et diaconi, si in ministerio positi, detecti fuerint quod sint moechati; placuit et propter scandalum et propter profa– num crimen, neque in fine eos communionem accipere debe– re 2 • Concilium Carthaginense 11 imposuit continentiam con– trectantibus sacramenta 3 • e) Punitio eral non quidem suspensio, ut dicit G. Bickell 1 ; eral vera depositio et exterminatio a clero, punitus redibat ad simplicem laicorum conditionem. d) Oblivioni tradi non debet, legem coelibatus inveniri in exordiis et incunabulis, eamque praescribere continentiam clericis majoribus, qui suis fungebantur officiis, et ita inter– pretatam atque applicatam fuisse. Certum habeo mentem epi– scoporum Concilii llliberitani non fuisse coelibatum et perpe- 1. Cf. Concilium llliber., can. XXXIIl; Mansi, V. 11, col. 10. 2. Cf. lbidem, can. XIX; Mansi , V. 11, col. 9. 5. Ct Concilium Carthag., loe. cit. 4, Cf. q. Bickell, op. cit., v. ll, p. 65;

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz