BCCCAP00000000000000000000246

-24- ri mediolanensis ad S. Siricium cap. 4: «quanta dementia fu– >nestorum latratuum, ut iidem dicerent Christum ex virgine >non potuisse generari, qui asserunt e.x muliere, editis huma– >norum pignorum partubus, Virgines permane~e • ... (ratione aequalitatis meritorum, ut patet) et post pauca prosequuntur: •Sed de via perversitatis produntur dicere: Virgo concepit >sed non Virgo generavit. Potuit ergo Virgo concipere, non >potuit Virgo generare; cum semper conceptus praecedat, partus sequatur> 1 . Ut apparet, jovinianus non negavit Virgi– nitatem Mariae in conceptione Salvatoris, sed eam post par– tum Virginem permansisse., Neque asseruit B. Virginem Ma– riam post Salvatorem alios filios generavisse, ut communiter dicitur. Neque absolute potest dici jovinianum virginitatem directe impugnavisse. Ejus propositio fuit, mulieres nuptas ejusdem esse meriti ac virgines et vidtias, si non discrepaban! in cae– teris operibus; quod idem est ac dicere statum matrimonii aeque perfectum esse ac statum viduitatis et virginitatis . Hoc ciare apparet in propositione jam citata, et a S. Hieronymo adducta, et ex ipsis verbis jo<Jiniani: «Non tibi facio Virgo in– •juriam, elegisti pudicitiam propter praesentem necessitatem, >placuit tibi ut sis sancta corpore et spiritu, ne superbias, >ejusdem Ecclesiae membrum es, cujus et nuptae sunt> 2 • Denique nullo modo impugnavit coelibatum clericorum. Ne– que S. Ambrosius, neque S. Siricius, neque S. Hieronymus de hac re illum accusant. Neque in descriptione librorum jo– Viniani a S. Hieronymo facta, neq:1c in ejus citatíone, aliquid invenitur contra clericorum coelibatum. Imo S. Hieronymus in praedicto opere cap. 34 ait: «Certe confitcris non posse esse »episcopum qui in episcopatu filias faciat» ; et statim arguit: •aut permitte sacerdotibus exercere opera nuptiarum, ut idem • sint virgines quod mariti; aut si sacerdotibus non licet uxo– »res tangere, in eo sancti sunt, quia imitantur pudi citiam vir~ >ginalem• 3 • t. Ibídem; Migne, P. L., v. cit., col. 1123. 2. Cf. s·. Hieronymun, «Adv . j ovinianum·;, cap. V; Migne, P . L., v. xxm, col. 217 . 5. Migne, P. L., v. XXlll, col. 257.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz