BCCCAP00000000000000000000246

FRAEFATIO Patens et apertum est omnibus, qui studio historiae eccle– siasticae Hispaniae tempore Visigothorum incumbunt, ipsam adhuc in tenebris volví. Verum quidem est scriptores qui sive historiam generalem Ecclesiae, sive peculiarem Hispaniae fa· ciunt, n0bis narrare eventus generales potioresque, qui ab ini– tio Ecclesiae usque ad Visigothorum imperii eversionem in Hispania acciderunt. Christianismi introductio, Osius, Prisci– llianus, Barbarorum incursiones aliaque ab omnibus scri:;:>tori– bus describuntur, omnibusque nota sunt. Quis vero scripto· rum nobis narrat docetque vitam, si ita dici potest, internam christianorum et praecipue clericorum in Hispania Visigotho– rum tempore? Fateor me nullum cognoscere. Hac de causa institutio clericorum atque educatio, eorum vivendi ratio, di– sciplinae, quibus ipsi vacaban!, episcoporum clericorumque electio atque sacratio, Sacramentorum existentia et recep– tio &. in tenebris sunt. Audeo igitur dicere et affirmare veram historiam ecclesiasticam Hispaniae tempore Visigothorum ad– huc desiderari. Optandum est atque sperandum ut cito surgant homines scientia pollentes, studiique partium expertes, qui hanc con– texere historiam aggrediantur, qui non solum externos even· tus, sed et internam vitam, non tantum corpus, sed etiam animam Ecclesiae Hispaniae depingant describantque. Ad hujus historiae constructionem concurrere pro viribus meis peroptans, statui, Deo juvante, his Vacate studiis, atque praesertim rationem vivendi clericorum investigare. Alía ratione praeterra impellor moveorque, ad his quae– stionibus vacandum atque opusculis eas edendum. Volo enim atque peropto ut scriptores historiam gencralem Ecclesiae

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz