BCCCAP00000000000000000000246
-23- condemnationem annuntians. S. Ambrosius sententiam S. Si– ricii renovavit. Haeretici, qui eo tempore Mediolani erant, non fuerunt ab lmperatore recepti, sed e contrario a civitate ex– pulsi. Contra joviniani doctrinam scripserunt, praeter S. Siri· cium et S. Ambrosium, S. Hieronymus et S. Augustinus 1 • Praecipua capita erroris joviniani, ut S. Hieronymus nobis tradit, haec sunt: a) •Virgines, viduae, et maritatae, quae semel in Christo •lotae sunt, si non discrepen! caeteris operibus, ejusdem sunt •meriti. > b) cllli qui plena fide in baptismate renati sunt, a diabolo •non possunt subvertí. • e) <Nulla est distantia inter abstinentiam ciborum et eo· rum perceptione cum gratiarum actione. • á) •Omnes qui suum baptisma servaverint, unam in coelo habebunt remunerationem 2 • » · De eisdem doctrinis accusantur jovinianus ipsiusque asse· clae a S. Siricio in Epistola ad Episcopum et clerum medio· lonensem 3 • In responsione ad Epist. S. Siricii paucis verbis resumunt S. Ambrosius et clerus mediolanensis eadem prae– cipua capita: •Nec miramur si luporum rabiem grex Domini >perhorruerit, in quibus Christi vocem non recognovit. Agre· •stis enim ululatus est nullam Virginitatis gratiam, nullum casti· •tatis ordinem servare, promiscue omnia velle contundere, di· >Versorum gradus abrogare meritorum, et paupertatem quam· »dam caelestium remunerationum inducere: quasi Christo una •sit palma, quam tribuit: ac non plurimi abundent tituli prae· •miorum 4 . » jovinianus ex iis doctrinae suae capitibus multa deducebat corollaria, inter quae praecipuum erat, negatio virginitatis S. Mariae Virginis, non quidem in conceptione, sed in ipsa ge– neratione Salvatoris. Ita Jegitur in. Epist. S. Ambrosii et ele· 1. Cf. Duchesne, «Histoire ancienne de!' Église, • (4.a edit.), v. 11, p. 560-564. 2. Cf. S. Hieronymum, •Adv. jovinian», lib. 1; Migne, P. L. v. XXIJI, col. 214. 5. Migne, P. L., v. XVI, col. 1121-1124 . 4. Cf. Epist. S. Ambrosii et cleri ad S. Siricium, cap . ll; Migne, P. L., v. XVI, col. 1124.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz