BCCCAP00000000000000000000246

-22- que tempore exorti fuissent; certe etiam clerici coelibes sua jura propugnare pertentassent, sicut et clerici uxores habentes pertentarunt. Certum igitur est legem coelibatus clericorum hujusmodi antiquiorem esse legi coelibatum clericis matrimo· nii junctis imponenti; quo tempore autem ortum habuit, nesci– mus. .Ea fuit ante saeculum quartum introducía. Probabilissi– mum judico eam esse in primis Ecclesiae temporibus introduc– tam generali consuetudine; et quidem virtute et ratione verbo· rum S. Pauli ad Corint. 1..:. VII, 32·35. •Volo autem vos sine • sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae •Domini sunt, quomodo placea! Deo. Qui autem cum uxore >est, sollicitus est quae sunt mundi• ... sicut alia «nolite frau· • dare invicem• ... coelibatui clericorum uxorcs habentium occasionem dederunt. Credendum non est omnes hos clericos coelibes píos et bonos fuisse, nullumque eorum matrimonium a!tentare voluis– se. Patres, verum est, non levavere voces suas contra clericos matrimonium post ordinationern contrahentes, levarunt tamen frequenter contra clericos cum faeminis cohabitantcs. Hujus autem criminis rei fuerunt praesertim ii, qui. uxores non ha– beban!. V. Jovinianus et Vigilantius. Ut quaestio de coelibatu ecclesiastico perfecte dilucidetur, necesse est aliquid dicere de duobus haereticis, qui ejus in– troductioni maxime obstiterunt, aut saltem taliter habiti fuere, de joviniano nempe et Vigilantio. jovinianus in sua juventute vitam monachalem amplexus fuit, quam postea non solum dereliquit, sed et verbis et scriptis impugnavit. Summus Pontifex Siricius doctrinam damnavit, et joVinianum cum suis asseclis Auxentio, Geniali, Germina– tare, Felice, PrOntino; Martiano), januario et Ingenioso exco– municavit. S. Siricius litteras misil ad.S. Ambrosium, hanc

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz