BCCCAP00000000000000000000246
-20- monio junctis. Clerici enim, qui minores appellabantur, non servabant perpetuam continentiam , neque ad eam erant obli– gati. Clerici autem coelibes, seu qui matrimonii vinculo vincti non erant, quando ad sacros accesserunt ordines, alia ratione tenebantur ad coelibatum, atque istorum obligatio antiquior erat. De ea aliqua investigare superfluum non erit. IV. CJelibltus e~rum clerícnum, qui coeHb9s s;.cros racaperunt ordines. Admiratione afficimur opera Patrum legentes, atque eorum libros percurrentes, quos de Virginitate, de confin ~ntia, de clericorum coelibatu scripserunt. Nullam enim episcoporum aut summorum Pontificum legem, nullam Conciliorum prae– scriptionem coelibatum clericis , qui tempore ordinationis coe– libes erant, imponentem habemus; et tamen compertum ex– ploratumque est eos matrimonium contrahere post ordinatio– nem non posse. Omnes hanc obligationem supponunt, nemo tamen affert legem, ex qua ipsa provenit. lnitio saeculi quarti haec obligatio ab omnibus erat admissa et observata. Concilium llliberitanum prohibet clericos uxo– res habentes matrimonio uti. Concilium autem similem prohi– bitionem non imponit clericis, qui uxores non habebant, quia jam prius ád hanc legem tenebantur. Absurdum enim est di– cere Concilium continentiam imposuisse clericis uxores ha– bentibus, et eis, qui coelibes erant, licentiam dedisse matrimo– nium contrahendi atque.usum faciendi. Concilium Ancyranum explicite dataque opera hujusmodi clericos matrimonium contrahere prohibet. Unam tantum ex– ceptionem facit: diaconus, qui)nte ordinationem declaravit coram episcopo se velle matrimonium contrahere (et hoc non
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz