BCCCAP00000000000000000000246

-19- laria clarissime deducuntur et amplissime sufficiunt ad de– monstrationem meae assertionis. Nunc vero illi, qui sententiam S. Epiphanii attente conside– rat, nec mira nec exaggerata, sed potius statui rei praecise conveniens videbitur exclamatio S. Hieronymi contra Vigilan– tium: •Quid facient Orientis Ecclesiae.. ; quae aut Virgines •clericos accipiunt aut continentes; aut si uxores habuerint, •mariti esse desistunt> '~. Haec verba S. Hieronymi non ex – cludunt certe in aliquibus singularibus Ecclesiis esse clericos, qui coelibatum non observabant; sed probant, sicut et verba S. Epiphanii jam citata, consuetudinem generalem esse Eccle– siae orientalis, non admittendi ad sacros ordines nisi conti– nentes. Status et observantia coelibatus in Ecclesiis Aegypti nobis noti non sunt, neque explorati. Nullum enim habemus testimo– nium saeculo quarto scriptum. Unicum quod possidemus fuit scriptum anno 400. Jllud est Epístola Synessi Cyrenensis, postea Episcopi Ptolemaidae. Auctor fratri suo declarat se no!– le episcopatum accipere, et ratio, quam affert, est procreatio filiorum et commercium conjugale, a quibus se abstinere non vult; atque suis electoribus asserit: •Quare hoc omnibus prae– • dico testorque neque me ab uxore prorsus velle separari, »neque adulteri more cum ea occulto consuescere> 2 • Praedic– to igitur tempore episcopi Aegypti coelibatus et continentiae legi subdebantur. Rapide inspeximus atque investigavimns statum et progres– su coelibatus in Ecclesiis orientalibus. Testimonia adducta evidenter demonstrant, solummodo saeculo quarto ad finem appropinquante, legcm vel obligationem introductam fuisse in multis Ecclesiis , hancque consuetudinem vigere coepisse. Ta– men talis obligatio non fuit universalis, neque ab omnibus ad– missa; et eaedem Ecclesiae, quae eam admiserunt, saeculo quinto incipiente, oblivioni et desuetudini tradiderunt, ut in cap. sequenti videbimus. Animadvertendum est me loqui de clericis majoribus matri- l. Cf. Adv. Vigilantium, cap. 11; Mis¡ne, P. L., v, XXIII, col. 541.. 2. Migne, P. G., v. LXVI, col. 14%.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz