BCCCAP00000000000000000000246

-18- opinari Apostolos, et ut patet, S. Paulum, in praedictis ver– bis decrevisse clericos, aut virgines aut post matrimonium continentes esse debere. Accuratius suam expressit sententiam Ad.r. Haeres. LIX cap. 4: •quin eum insuper, qui adhuc in matrimonio degit ac >liberis dat operam, tametsi unius sit uxoris vir, nequaquam •lamen ad diaconi, presbyteri, episcopi, aut hypodiaconi or– •dinem admittit. Sed eum dumtaxat, qui ab unius uxoris con– >suetudine sese continuerit, aut ea sit orbatus: quod in illis •locis praecipue fit , ubi severi sunt canones ecclesiastici. A t •enim nonnullis adhuc in locis presbyteri, diaconi et hypo– •diaconi !iberos suscipiunt: respondeo, non illud ex cano· •nis auctoritate fieri, sed propter hominum ignaviam..... •Quod autem ad ipsam Ecclesiam attinet, ea, utpote a S. •Spiritu bene ordinata atque constituía, quod decentius est • omnibus in rebus considerans, ei reí studere potissimum • instituí!, ut quae divino n~m ini ministeria praestantur, nulla >re, quoad fieri potes!, distrahantur, atque spiritalia omnia •officia, quam optima laetissimaque conscientia gerantur> 1 . Ad meum scopum nihil conferre videtur, examen insti– tuere de sensu stricto horum verborum; utrum nempe prae– dicta verba testificentur existentiam cujusdam legis apostoli– cae, ... in quo sensu sumenda vox Ko:v6vo: etc. Si quis examen et discussionem horum omnium statuere vult, conferat F. X. Funk 2 • Mihi satis est ex verbis S Epiphanii sequentia dedu· cere corollaria. a) Consuetudo erat generalis etiam in Oriente non admittendi ad sacros ordines, nisi eos qui continentes erant, aut continentiam in futuro promittere vellent, ideoque juxta consuetudinem generalem clerici non eran! liberi quoad continentiam, sed aliquo modo ad eam erant constricti. b) Non deerant regiones, in quibus clerici majores conti· nentiam non servaban!. e) Ecclesia optaba! totisque \'iribus adlaborabat ut hanc obligationem in omnes regiones introduceret. Quae tria coro!- l. Migne, P. G., v. XLI, col. 1024. Cf. F. X - Funk, op. cit., v. 1, p. 129-134. '

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz