BCCCAP00000000000000000000246

~15- Ex lectione et examine horum scriptorum sequentia asserta deducuntur, quae ciare et vere, ut opinar, statum observan– tiae coelibatus saeculo quarto in Occidente describunt. a) Initio saeculi non pauci clerici continentiam servabant ¡;erpetuam, non quidem obligatorio modo, sed libere. b) Post Concilium llliberitanum et absque dubio ipso im· pulsante atque movente, apud quasdam Ecclesias mos invaluit non conferendi sacros ordines nisi illis, qui jura conjugii abdi· cabant. Consequenter clerici hac conditione recepti, teneban· tur ad continentiam. e) Multi episcopi in Concilio Nicaeno ad universam Ecclesiam hanc consuetudinem extendere voluerunt. Et non obstante determinatione contraria Concilii, eandem consue· tudinem Ecclesiae non paucae tenuerunt. d) Tamen haec necessaria coelibatus observantia non fuit propagata ad omnes Ecclesias Occidentis. Vigebat praeci– pue in potioribus civitatibus. Non deerant tamen clerici, qui in oppidis et abditioribus locis atque a civitate remotis, degen– tes, juribus matrimonii utebantur, et numquam obligationem continentiae receperunt. e) Saeculo quarto ad finem vertente, et populorum rela– xatione grassante, coelibatus observantia retrogressa fuit et numerus incontinentium clericorum crevit. () Contra hanc inobservantiam licentiamque S. Siricius suam levavit vocem et insurrexit, invocando ut praeceptum aposto!icum illam consuetudinem, quae initio saeculi quarti in quibusdam Ecclesiis vigere incoepit, primamque coe!ibatus legem dedit. tentiam: Coelibatum non fuisse ab Apostolis c\ecretum, sed solummodo in saeculo quarto lege introductum. Ul dixi, ejusdem sum opinionis. His non obstantibus, laudati scriptores, cum testimonia opinionis contra– riae exponunt atque examini subjiciunt, videntur non admitiere coeliba– tum, ut consuetudinem obligatoriam, jam saeculo quarto mediante, obser– vatum fuisse. Mea sententia, ipsi errore laborant. S. Siricius etsi primam dedil legem, consuetudinem non introduxit. Nullo modo probare possunt Ecclesiam occidentalem ordines sacros contulisse illis clericis, c¡t:i con– jugalem non abdicaban! vitam. Assenmt testimonia aG. Bickell allata, non concludere apostolicitatem legis coelibatu~. imo neque coelibatus obligatior.em tribus primis Ecclesiae saeculis. A vero autem procul sunt cum affirmant nullam obligationem servandi continentiam fuisse in Eccle– sia occidentali usque ad !empara S. Siricii. Haec sententia opponitur die– lis et affinnationibus scriptorum ejusdem temporis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz