BCCCAP00000000000000000000246
-i4- praescriptum, erat communis circa finem saeculi quarti. Ita Epigonus Episcopus Bullae-Regiae, vcl juxta, alias codices, Genethlius Episcopus Carthaginensis, disserens de coelibatu ecclesiastico in Concilio Cathaginensi (590), proclama!: •ut quod Apostoli docuerunt et tota servavit antiquitas, nos qua– que custodiamus• 1 • Conr.ilium certe non utitur his verbis, sed nec aliquo modo contradicit. Ejusdem opinionis est auctor Comment. in Epíst. S. Pauli, quae S. Ambrosio erronee tribuebáuur. In Comment. inEpist. 1 ad Tim., (111, 12-15), •Diaconi si11t unius uxoris Viri, .. scri– bit: •poterunt digni fieri sacerdotio, et fiduciam habere apud •Deum, ut sciant se posse impetrare quod postulan!, jam de •caetero ab usu faeminae cohibentes .. . > Deinde prosequitur auctor, et indica! quam ab caJsam sacerdotes veteris Testa– mentí poterant filias generare, nempe quia multi erant et ra· ro ante conspectum Domini ministrari debebant. •In novo au– •tem Testamento non conceditur clericis hoc jus, quia fere •quotidie sacramenta contrectare deben! in Ecclesiis 2 . • Bene notandum est opus intra annos 566-584 fuisse compositum . Denique auctor Quaestionum veterís el novi Testamentí, quaest. 27, defendens licitum esse matrimonii usum, sibi ipsi objicit; si bonus est hic usus quare clericis prohibitus est, et responde!: <quod uni licet, non licet omnibus 3 ». Quamvis non aHirmet coelibatus obligationem fuisse ab Apostolis im– positam, tamen ciare patet hoc praeceptum praesupponi et communiter observatum fuisse. li omnes scriptores vitam egerunt atque opera scripserunt, saeculo quarto mediante, aut ad finem currente Compertum exploratumque habetur eos consuetudinem contrariam, scili– cet admittendi ad sacros ordincs etiam eos, qui matrimonio uti vellent, non cognovise. In memoriam enim revocandum est supradictos scriptores agere de consuetudine non noviter in· troducta, sed ab omnibus admissa, et, juxta nonnullos, ab ip– sis Apostolis imposita 4 • Hoc factum certum est. l. Cf. Conc. Carthag. ; Mansi, v. lll, col. 692. 2. Migne, P. L., v. XVJI., col. 471. 5. Migne, P . L., v. XXXV, col. 2385. 4. Dictum est jam F. X. Funk et E. Vancardad hanc propugnare sen-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz