BCCCAP00000000000000000000246
-H- III. Coelibatus clericorum in aliis Ecclesiae partibus. Sors et historia introductionis coelibatus atque vicissitudi– num ejusdem in Hispania per totum saeculum quartum, nobis revelatae sunt et elucidatae; justum igitur et consentaneum est aliqua addere, et historiam coelibatus in aliis Ecclesiae partibus paucis contexere verbis, ut notitia clarior comple· tiorque appareat. In Occidente jam ab initio saeculi quarti coelibatus eccle· siasticus generaliter observabatur, atque paulatim consuetudo obligatoria facta fuit. Hic progressus circa annos 500·524 ac– cidit. Praedicta obligatio non fuit lege aliqua introducta, sed consuetudine. Probabilissimum est exemplum Concilii llliberi– tani et clericorum Hispaniae, ad hanc consuetudinem obligan· tem et firmam reddendam, contulisse. Haec opinio eruitur ex assertionibus testimoniisque scrip· torum saeculi quarti. Re quidem vera scriptores, episcopi et clerici finis saeculi quarti opinabantur clericos majores teneri ad continentiam perpetuam, atque ignoraban! clericps praece· dentis aetatis filios habuisse; imo non pauci scriptores existi– mabant legem coelibatus pro clericis majoribus ab Apostolis fuisse inducté!m. Factum hoc, ~quod extra dubium est, et sta· tim demonstrabitur, probat eos semper cognovisse coeliba– tum ut aliquid clericis praedictis necessarium, et non tantum liberum et voluntarie observatum Videamus qualis sit mens qualisque opinio praedictorum scriptorum finis saeculi quarti. S. Hieronymus in lib. 1 Adversas jovmianum, cap. 54; ait: •Non enim dicit (Apostolus), eligatur episcopus, qui unam >ducat uxorem et filias in omni subditos disciplina. Certe con· •fiteris non posse esse episcopum, qui in episcopatu filios fa· • ciat. Alioquin si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz