BCCCAP00000000000000000000246

-10 - éásll neque Severum Sulpicium, neque S. Martinum, neque S. Ambrosium, neque S. Siricium, adversarios habuisset. e) Priscillianus sive ex índole propria, sive quía suam haeresim tegere volebat, tuit horno austerus et mortificationi deditus; e contrario non pauci clerici relaxationi indulgebant. Sic explicatur, quare plebs partes Priscilliani tenuerit. a) Doctrinae et modus agendi Priscilliani omnibus episco– pis fere, sive piis et bonis sive relaxatis, displicel>ant, ejusque austeritates et secreta conventicula suspecta erant. e) Episcopi qui licentiorem ducebant vitam, totis viribus Priscillianum impugnarunt, eumque persecuti fuere. Nullo ergo modo potest dici Priscillianum fuisse Victimam factionis clericorum; dicendum est eum persecutionem subiisse ab ali– quibus clericis relaxatis, qui certe minorem constituebant partem. /) Priscillianismus fuit quaedam apparens protestatio con– tra vitam effrenatam clericorum et consequenter contra in– continentiam istorum. Notatu dignum est hoc factum, scilicet Himerium, qui neque monachus erat, neque ut amicum, aut adversarium Priscillianismi aperte se monstravit, prae caete– ris reformationi et coelibatus introductioni dedisse operam. g) Probabile est~Priscilliani errores circa conjugia indirec– te incontinentiae aliquorum clericorum favisse. Scimus enim fuisse clericos, qui legem coelibatus ignoraban!. Hujus autem ignorantiae occasio potuerunt esse discussiones et propugna– tienes, Priscillianistarum occasione ortae. Fatendum itaque est Priscillianum etsi austerum et mortifi– cationi deditum, neque monachum verum, neque monachorum et reformationis ducem et patronum fuisse; et lthacium quam– Vis improbuin, nullo modo ut ducem et exemplar caeterorum clericorum habendum esse. En paucis verbis ante oculos proposita connexio, quae ínter Priscillianismum et relaxationem clericorum t>xstitit. Videamus nunc quae fuerint vicissitudines coelibatus in aliis Ecclesiae regionibus.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz