BCCCAP00000000000000000000246
-7- lta ciare intelliguntur verba durissima S. Siricii de moribus clericorum Hispaniae in Epistola ad Himerium, cap. VII, 8: •Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos •in venerandae religionis injuriam ita per vestras provincias >calcatos atque confusos, caritate tua insinuante, reperimus, >ut jeremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo >aquam... Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas, >post longa consecrationis suae tempora, tam de conjugibus •propriis, quam deturpe coitu filios susceperunt 1 >. Sulpicius Severus nigrissimis depingit coloribus duos Epi– scopos Hispaniae Idacium Emeritensem et lthacium Ossono– vensem 2 • Denique facillimum erat ad sacros ordines acce– dere etiam hominibus moribus et \lita indignis; abusus enim in ordinandis clericis regnabant non pauci, adeo ut unusquisque episcoporum pro libitu suo in ordinationibus ageret, ut dicit Concilium Toletanum 1(400). Sic explicatur et ciare apparet, quare perpetua continentia, quae tribus primis Eclesiae saecu– lio a tantis clericis observabatur libere et absque ulla obliga– tiene, et quae tam facile et absque protestatione ulla a Conci– lis Illiberitano imposita fuit, posteaquam obligatoria reddita fuit, et ut !ex imposita, atque transgressores severissimis poe– nis puniti, a multis clericis violata atque ab illis aperte ·impu– gnata fuerit. Lex, quae a clericis tempore persecutionum et post redditam Ecclesiae pacem viventibus, dignissima et fer– me facilis judicabatur, multitudini clericorum relaxatorum post medium soeculum quartum viventium, inutilis et observatione impossibilis apparere debuit. Haec coclibatus inobservantia illo viguit tempore, quo Pris– cillianismus ortum habuit. jure ergo investigandum est, quae fuerint relationes inter haec duo facta. Non desunt scriptores qui Priscillianum Victimam clericorum relaxatorum credunt et asserunt. Hujus opinionis Gottfried Arnold 3 • et alii fuere. t. Migne, P. L., v. XIII, col. 1138. 9. Cf. Sulpicium Severum, «Historia sacra•, lib . 11, cap. 50; Migne, P. L., v. XX, col. 157. 3.. Gottfried Arnold, <Unpartheyische Kirchen-und Ketzer·Historien, vom Anfang des neuen Testaments bis auf das jahr Christi 1688», v. 1, p. 118 et seq., Schaffhausen, 1740. Circa Priscillianum ejusque doctrinam et litteraturam, cf. Hilgenfeld in
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz