BCCCAP00000000000000000000246
-6- 580 validissima erat, et non deerant clerici qui legis coelibatus existentiam ignorabant 1 • jure ergo ejus ortus ante annum 560 ponitur. Ex alia parte jam demonstratum est eam medio saeculo quarto, vel saltem Concilio Nicaeno, anteriorem non fuisse. Quanto cum ardore quantisque curis episcopi operam dede– rint correctioni et emendationi clericorum incontinentium, et qualesfuerint fructus tantorum laborum, in sequentibus videbi– mus capitibus. justum et consentaneum est, et res ipsa po– stulat, ut causas hujus relaxationis nunc investigemus. Prima causa inobservationis coelibatus, quae cum certitudi– ne determinari et indicari potest, fuit magna morum relaxatio, quae saeculo quarto serpsit in populis christianis. Cessanti– bus persecutionibus et conversis lmperatoribus ad Christia– nismum, plurimi gentiles religioni christianae sua dederunt nomina, non quidem divinitate religionis et veritate impulsi at– que convicti, sed gratia lmperatorum allecti, et forsitan timore Vindictae ex parte aliorum christianorum, moti et inducti. Ho– minum multitudines quae saeculo quarto ad r::hristum conver– sae sunt, necessario quamdam disciplinae relaxationem secum trahere debuerunt, ut in omnibus societatibus accidit. Effectus hujus generalis relaxationís morum et disciplinae, necessario in clericis etiam apparere debebant. Praeterea maxima accidit mutatio in statu materiali clerico– rum. Post conversionem enim lmperatorum, episcopi qui tam crudeles et saevas persecutiones primis Ecclesiae saeculis sustinuerunt, saeculo quarto tanti:> honoribus divitiisque ab lmperatoribus cumulantur, tot privilegiis augentur, tantum– que influxum acquisivere in civilem auctoritatem civiliaque negotia, ut episcopatus factus fuerit dignitas, ad quam om– nes ambitiosi et honorum atque divitiarum appetitores tende· rent. Effectus et consequentia logica et nccessaria hujus sta– tus fuit, plurimos homines, qui nullum vocationis ecclesiasti– cae vestigium sentiebant, nullum sanctitatis et perfectionis desiderium habebant, ad sacros accessisse ordines, et postea in maximam morum relaxationem prolapsos fuisse . 1. Cf. S. Siricium, ibídem.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz