BCCCAP00000000000000000000246
-3- nentiam observandi fecerunt, id tencre non valuisse, et prop– tcr debilitatern ve! propter p"ericula, quibus continuo expositi erant, iterum ad conjug3le rediissc commercium. En obser– vatio coelibatus in Hispania tempore Concilii llliberitani~et se· quentibus annis. Ex alia parte scimus circa annum 380 magnam relaxationem coelibatus in Hispania serpere , multosque fuisse clericos ma– trimonii jura abdicare renuentes. Quaé igitur fuerunt coe– libatus vicissitudines in hoc temporis lapsu? Decretum Con– cilii llliberitani fuit-ne statim oblivioni traditum, quin episcopi illud in praxim reducere conarentur, adeo ut Episcopus Ta· rraconensis Himerius primus revera fucrit , qui observatio· nem coelibatus introducere atque stabilire tcntavit? Probabilissimum est, ut opinor, decretum Concilii generali– ter observatum fuisse, factionemque clericorum coelibatum aperte impugnantium, quae postea insurrexit, post dimidium saeculum quartum ortum habuisse. Hac igitur ratione talis in– observatio finis saeculi vera rela.ratio fuit et ~appel!anda est. Nullum quidem testimonium scriptum existit, quod aperte statum coelibatus per hoc tempus nobis revelet. Patres et episcopi disputationibus querelisque Arianorum intenti, nihil in scriptis reliquerunt, quo coelibatus progressus indagare possimus. His non obstantibus, praedicta assertio non carel omnino argumentis solidisque rationibus. Re quidem vera: a) Lex coelibatus in Hispania non fuit imposita Violenter, et multis clericis protestantibus; sed e contrario consuetudi– ne inducia et jam prius a maúma el oplima clericorum parte observata. Credendum est hanc ma.rimam et optimam partem post:decreturn coelibem contincntemque permansisse, atque nonnullos clericos ante decretum incontinentes, post illud continentiae adhaesisse, ut dictum ~st. b) Episcopi, et quidem non pauci, voluerunt decretum Con– cilii llliberitani ad omnes extendere Ecclesias in Concilio Ni– caeno 1 . Rationi consonum cst judicare, cpiscopos hispanos l . Cf . Socratem, ~Historia ecclesiastica•>. lib 1, cap. XI; Migne, P . G., v. LXVII, col. 101; et Sozomenum, •HiRtoria eccles.;, lib. 1, cap. 2.5; p. Q., v. LXVI!. col. 926 , ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz