BCCCAP00000000000000000000246

-2- solummodo episcopos, presbyteros et diacones in ministerio positos, id est, qui suis fungebantur sacris muneribus. 1 • Canon Concilii valde concisus et brevis est, nullamque claram notitiam profert, quae observationem coelibatus tem– pere Concilii nobis prodat reveletque. Hoc non obstante, haudtemerarium es(neque inconsultum, conjicere et affirmare coelibatum esse a multis clericis, imo a maxim:t parte istorum, libere observatum hoc tempere. Praeceptum enim, (utpote a quodam Concilio, ubi opinio majoris partís praevalet, intro– ductum), fuit admissum et impositum a majori parte Concilii; et consequenter major pars, si non necessariam, saltem con· venientissimam perpetuam continentiam clericorum judicabat, et credendum est eam etiam in praxi observavisse. Tamen ~ ex eo quod Concilium praeceptum dare et illud severa sanci- re poena necessarium duxit, etiam inferri potes! non defuis- se clericos quosdam, qui juribus matrimonii utebantur, et a communi discrepaban! praxi. Difficile non est, praedictis suppositis, immediatos hujus decreti effectus determinare. Coelibatus a majori parte jam observatus, atque lege et sanctione roboratus,!magis magisque firmatus fuit.¡Non pauci eorum, qui ante decretum generationi filiorum dabant operam , post illud ab ea cessarunt, saltem qui pii et boni erant, et in potioribus commorabantur civitati· bus. Numerus igitur clericorum perpetuo continentium crevit auxitque Concilii praescriptione; etsi non defuere clerici, qui decreto Concilii non obsecundarunt; sed ei surdas praebue· runt aures. Perdifficile enim erat clericis vitae conjugali assuefactis, subito et necessario illam abdicare, praesertim iis qui continuo soli cum suis uxoribus commorabantur. Non erit longe a veritate ille, qui affirmaverit nonnullos clericos, postquam decreto Concilii excitati, firmum propositum conti- 1. Quidam scriptores opinati sunt voces, •Vel omnibus clericis positis in ministerio, , clericos minores de&ignare. Ita Moy, «Ges– chichte des Christlichen Eherechts, , Regensburg, 1883, p. 441 ; Ko– ber, •Deposition und Degradation>, Tübingen, 1867, p. 672; et alii. Hodie vero ab omnibus admittitur praedicta verba designare solummodo episcopos, presbyteros el diaconos. Vide E. Vac&ndant, op. cit., p. 103, (nota 5.) • .

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz