BCCCAP00000000000000000000246
-xxxrx- »ceat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt •mundi, quomodo placeat uxori et divisus est. Et mulier •inunptaetvirgocogitatquae Domini sunt, ut sit sancta corpore >et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, >quomodo placeat viro>. . Neque Salvator, neque S. Paulus praeceptum servandi con– tinentiam dant; conimendant et suadent tantum ejus observan– tiam, laudibusque efferunt. Meum non est investigare, quot homines mulieresque con– silium S. Pauli in partes traxerit continentiae, quot scripta in laudem virginitatis Patribus inspiraverit. Meum tantummodo est elucidare, quomodo verba S. Pauli : •Nolite fraudere invi– •cem, nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi, > fuerunt ratio, propter quam lex coelibatus imposita fuit. Opinar ego (et quidem valida argumenta mihi non desunt) omnes christianos sive clericos, sive laicos aliquo modo ad continentiam esse obligatos, antequam scilicet ad publicam accederent orationem, aut Communionem reciperent. Haec autem consuetudo ortum habuit jam ab injtio Ecclesiae ex in– terpretatione verborum S. Pauli: •Nolite fraudare invicem... Prababilissimum cst immo et certum S. Paulum his verbis indicare usum conjugii quodammodo impedimentum orationi esse, et orationem continentium digniorem Dei esse, quam orationem incontinentium. S. vera Paulus numquam cogitavit accessum ad publicam orationem aut Communionem interdi– cere eis, qui matrimonii usum faciebant. Et tamen ita fuerunt interpretata ejus verba. Primus scriptor qui hanc interpretationem S. Pauli verbis dedit, fuit Tatianus in lib. De perfectione secundum Ser– vatorem. Tatianus , ut scimus, impugnavit matrimonium, at– que ex verbis S. Pauli supradictis deducebat duo esse ü::1- tum hominum genera, eorum scilicet, qui procreationi filio– rum operam dabant et matrimonio utebantur, et eorum qui continentiam servabant, ut orationi vacare possent. Jdeoque statuebat oppositionem et impossibilitatem ínter usum matri– monii et orationem. 1 • t . Cf Clementem Alexan., lib. 111 Stromatum, cap. XII, ubi senten· tia Tatiani adducitur atque impugnatur. Migne, P . G., v. VII, col. 1187.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz