BCCCAP00000000000000000000246

-xxxv - propugnatoresq•je apostolicitatis legis coelibatus numquam eam invenire potuerunt. Meum assertum magis magisque roboratur finnaturque, si opera scriptorum trium primorum saeculorum perleguntur at– que considerantur. Nullus scriptor illius temporis testificatur aut supponit- existentiam legis coelibatus, ut demonstratum est 1 • Opinar autem ego Origenem, Tertullianum aliosque qui tot laudibus virginitatem et continentiam extulerunt cele– braruntque, qui eam multis suaderunt atque commendarunt, legis mentionem fecisse, si revera ipsa exstitisse atque ipso– rum tempore viguisse. llli qui hujus argumenti vim et pondus perspicere peroptant, suadeo lectionem operum Tertulliani De monogamia et De eJ:hortatione castifatis. Non desunt praeterea testimonia Patrum et scriptorum ecclesiasticorum, quae cum existentia hujus legis componi non possunt neque conciliari, sed e contrario testificantur aut legem non existere, aut Patres eam ignorasse. a) Constitationes apostolicae (400) in can. IV, ciare et aperte permittunt clericos majares ante ordinationem conju· gio Vinctos, matrimonio uti. Hoc exploratum compertumque habemus 2 • b) Dictum est factum Paphnutii in Concilio Nicaeno a Socrate in Historia ecclesiastica narratum, historicum esse et Socratem plenam mereri fidem . Oppositio autem Paph– nutii ejusque ad episcopos oratio supponunt continentiam perpetuam a multis clericis servatam non fuisse, nullam legem nullumque praeceptum eam imponentem exstitisse. e) S. Cyrillus Hierosolymitanus aliud nobis praebet argu– mentum. S. Doctor in Katechesi XII demonstrare vult B. V. Mariam in conceptione Salvatoris virginem permansisse, et hanc afferl rati011em : }<;¡ yap 6 'ttj> 'h ¡aou X<XAW\"; [epatEÚW~, cx7tÉXE'ta~ yuvatxo,;, ipse jesus ex viro et muliere, quomodo proditurus esset? • 3 Re quidem vera si quaedam lex aposto– lica ejus tempore fuisset, aut eam S. Cyrillus novisset, non 1. Cf. parag. 1, p. XIV-XXIII . 2. Mansi, v. 11, col. 1101. Vide para¡¡ . 11, p. XXVII. 5. Migne, P. G., v XXXIII, col. 757.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz