BCCCAP00000000000000000000246

-XXXIV - ponendam; neque denique negat Concilio interfuisse episco· pos qui opinabantur legem supradictani ab Apostolis imposi– tam fuisse, quod revera accidere potuit. Fatendum igitur est nullam nos habere firmam solidamque rationem, ad narrationem Socratis rejiciendam, aut rem in du· bium revocandam. Verum quidem est ipsum contra coelibatus sensisse legem, ut apparet tum ex~ipsa narratione, tum dum de diversis ecclesiarum consuetudinibus, lib. V, cap. XXII, agit. Postquam oppositas exposuimus sententias, consentaneum est, ut quid de hac sentiam re, paucis absolvam. 111. Sententia, quae mihi magis arridet, exponitur atque demcns– tra.tur. Necessarium non est dicere, quae sit mea sententia circa . originem legis coelibatum ecclesiasticum clericis majoribus imponentis; ille enim qui expositionem duarum sententiarum a me factam legerit, scit cuinam earum mens mea propen– sa sit. Etsi non omnia argumenta testimoniaque a F. X. Funk adducta, mihi placean!, atque opiner non pauca eorum nullam habere vim, tamen ejusdem sum opinionis atque assero: a) Coelibatus legem non fuisse ab Apostolis praescrip– tam. b) Clericos ante ordinationem matrimonio junctos non te– neri ad coelibatum 1 , sed e contrario licite atque jure potuis· se conjugali uti commercio. Primum argumentum est obvium; nullam habemus praescrip– tionem Apostolorum coelibatum imponentem; atque patroni 1. Tribus primis Ecclesi&e s¡¡cct¡lis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz