BCCCAP00000000000000000000246

-xxxu- lem nullam mereri fidem, quia ejus auctor frequenter partium redolet studio 1 • Valesius argumentatur ex silentio; nempe Rufinus narrat in sua Historia ecclesiastica non pauca de S. Paphnutio, marty– rium, miracula, in quanto honore ab lmperatore habebatur, etc; et tamen nullam de Iegis coelibatus rejectione in Concilio n·i– caeno facit mentionem. Praeterea in nullo Concilii catalogo Paphnutii nomen invenitur 2 • Denique ille, qui magis omnibus aliis conatus est demons– trare citatam narrationem falsam et fictitiam esse, fuit G. Bi· ckell. Eo ipso quod neque Rufinus, neque Theodoretus aliquid de tali re :dicant, ansam invenit suspicandi de ejus veri– tate, praesertim cum Socrates Historiam ecclesiasticam 115 annis post Concilium scripserit 3 • S. Epiphanius, addit auctor, qui 50 annis post Concilium ita determinate affirmat episcopos, diaconas, ,presbyteros, subdiaconos, ad coeliba– tum teneri, et quidem vi legis apostolicae; et Eusebius, Con· cilii membrum, qui nos docet clericos ad continentiam obliga– ri, majoris sunt ponderis quam Socrates. G. Bickell vide! apertam contradictionem inter affirmationem duorum Episco– porum et praedictam narrationem \. Praeterea G. Bickell opinatur Socratem saltem amicum admiratoremque Novatiano– rum fuisse, (quod fuse probat), atque eum talem finxisse na– rrationem ad favorem corum sibi conciliandum benevolen– tiamque captandam ''. Postremo ultimum argumentum, quo veritatem narrationis infirmare intenta! G. Bickell, sumit ipse ex fontibus, ex qui– bus Socrates notitiam facti haurire potuit. Jpse testatur se fac– tum scivisse a quodam presbytero, novatiano, Auxani nomine, qui adhuc juvenis, ut comes ministerque cujusdam Episcopi Akesii Concilio interfuerit. Huic vero fonti G. Bickell neque momentum neque fidem praebet, et quidem hac de ratione; ipse Auxanon Socrati t. Cf. Bellarminum., Op. onmia, v. 1, lib. 1, cap. XX, p. 463-464. 2. Cf. Valesium, «Annotat . ad Socratis historiam eccles. » 1, 11. 3. Cf. G . Bickell, op. cit. , v. cit. , p . 5i . 4. Cf. G. Bickell, ibídem, p . 57·58 . 5. Cf. G. 8ickeli, ibidcm, p. 58·00,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz