BCCCAP00000000000000000000246

-XVIII- quod alíqui Patres factum historicum quoddam sine ullo his– torico documento asserant, nequit probari illud verum esse. Protractu enim quatuor fere saeculorum maxima cum facilita– te origo alícujus legis oblívioni tradi potuit, praesertim cum haec lex ex consuetudine tantum introducía, priusquam praes– criberetur, libere a multis clericis observata fuerit. G. Bicl<ell transit postea ad secundam propositionem pro– bandam, et incipit seriem testimoniorum cum verbis quibus– dam ex Doctrina Addaei desumptis. ~Credit ipse opusculum saeculo tertio fuisse compositum 1; sed hodierni critici saltem in actuali forma intra annos 590-430 illud prodiisse affirmant. 2 • Ideo documentum nullam habet vim probandi apostolícita– tem legis coelíbatus. Sed tantummodo ad demonstrandum consuetudinem et observationem coelíbatus illo tempore, quo opus fuit scriptum. Et hoc quidem si documentum Vere et rea– líter de coelibatu clericorum loquitur 3 • Alíud argumentum sumit G. Bickell ex scripto: Canones Aposta!. ecclesiastici. Duo sunt testimonia quae a G. Bi– ckell afferuntur. Primum est cap. 16, 2, ubi d~ episcopis lo– quens, ait canon: Kcx/.ilv p.E:v tlvcxt &:¡úvcxto;, t! ol: p.~. &1to ¡1txG yuvcxtxl.í,, quorum verborum sensus juxta G. Bickell est: epis– copus debet esse Virgo, si possibile est, in omni autem casu, cum sua unica uxore in continentia vivere 4 • G. Bickell opina– tur opus fuisse scriptum initio saeculí secundi. Observandum tamen est primo, opus non fuisse scriptum saeculo secundo, sed saeculi tertii fine, ut scriptores hodie probant 5 , atque secundo, sensum a G, Bickell receptum non esse probabilem; l. Cf. a·. Bickell, op. cit ., p. 45 . 2. Cf. Bardenhewer, Patrología, p. 141. 5. Non omnes enim consentiunt in affirmando loeum adductum reve– ra de coelibatu clericorum loqui. Neque Cureton (Ancient documents p. 21 ,) neque Fillips (The doctrina of Addaei p. 48) qui Doctrinam Addaei anglice redidere, viderunt aliquam approbationem coelibatus. G. Bickell (Zeitschrift für katholische Theologie, VI, p. 504, Ann. 1,) accusavit eos voluisse falsa ''ersione vim argumenti pro coelibatu evadere. lm– possibile quidem non est opus probationem coelibatus continere; nam ilto tempore, in quo fuit scriptum, jam multis in locis coelibatus erat obliga– torius et non pauci credebant eum ab Apostolis ftlisse praescriptum. .(. Cf. G. Bickell, ibídem, p. 45-44. 5. Cf. Bardellhewcr, ibidem, p. 1-tt.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz