BCCCAP00000000000000000000246
- XIV ·- Duae sunt tantummodo opiniones quae hodie attentione dignae sunt, opinio scilicet, quae originem legis coelibatus ad ipsos Apostolos ascendere facit, et alia quae eam in saeculo quarto ponit. Investigationem ·ergo originis coelibatus in tribus primis Ecclesiae saeculis, sequenti ordine prosequar: l. Paragrapho sententiam originem apostolicam legis <.eoe· libatus affirmantem, exponam; Il. Opinionem ei opposiram, examini subjiciam; et dein· de in: 111. Paragrapho propria mea sententia indicata veniet. His tribus paragraphis originem coelibatus detegam, atque !ntroductionem complebo, sicque via ad scopum quem mihi proposui assequendum, Historiam scilicet coelibatus in His– pania, facilior expeditiorque erit.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz