BCCCAP00000000000000000000246
1NTRODUCTIO DE ORIGINE COELIBATUS Perpauci sunt scriptores saeculo xvi priores, qui investi– gationi et studio originis coelibatus ecclesiastici operam na– varunt. Omnes unanimes opinabantur continentiam absolutam et perfectam clericis majoribus ab ipsis Apostolis fuisse im · positam. Postquam vero Rejormatio exorta fuit et antiquissi– mas Ecclesiae catholicae traditiones et consuetudines impug– nare coepit; multa in lucem prodiere opera de coelibatus ec– clesiastici origine agentia; coelibatus enim ecclesiasticus fuit una ex institutionibus romanae Ecclesiae, quae vehementius impugnata fuit. Quidam scriptores coelibatus originem aposto– licam propugnarunt, quidam vera eam rejecerunt. Etsi horum operum majar pars praejudiciis conceptorum atque in lucem editorum magni momenti non sit, occa· sionem tamen dedit novis studiis novisque investigationi– bus; et consequenter novis operibus , quae rem scientifice et critice pertractarunt, quorumque studium non parum juvat. Horum operum scriptores magni ponderis et auctoritatis Viri , ínter se dissentiunt diversasque sustinent opiniones. Omnes quidem unanimes proclaman! Scripturam sacram commenda– re coelibatum eccle¡;iasticum, multas clericos jam ab initio Ecclesiae perpetuo continentes permansisse, sive quia coeli· bes aut vidu1 sacros suscepere ordines, sive quia post suam ordinationem matrimonii jura abdicarunt. Quaestio autem, in qua ii auctores dissentiunt atque in diversas abeunt senten– tias, est, num lex coelibatus pro clericis in sacris ordini– bus constitutis, ab ipsis Apostolis praescripta et decreta fue– rit ; et consequenter num in prirnis Ecclesiae ternporibus , fue– rit liciturn clericis majoribus matrimonii vinculo ligatis, rnatri– JIJOnii juribus uti.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz