BCCCAP00000000000000000000246

-100- •tam vestem, in utriusque sexus filiis aut unus aut ambo pa– »rentes dederunt, certe aut nolentibus aut nescientibus se • susceptam, non mox visam in filiis abdicaverint, sed ve! coram •se, ve! coram Ecclesia, palamque in conventu eosdem filios •talia habere permiserint; ad saecularem revertí habitum ipsis · • filiis quandoque pcnitus non licebit; sed convicti quod tonsu– •ram aut religiosam vestem aliquando habuerint, mox ad reli– •gionis cultum habitumque revocentur, et sub aeterna distric– • tione hujuscemodi observantiae inservire cogantur. Parenti– •tibus sane filias suos religioni contradere, non amplius quam •usque ad decimum aetatis suae annum eorum licentia pote– • rit esse. Postea vero an cum voluntate parentum, an suae •devotionis sit solitarium votum, erit filiis licitum religionis •assumere cultum. Quisquis autem vel abolitione tonsurae »Vel saecularis vestís assumptione detectus fuerit attigisse •transgressionem, ct excommunicationis censuram accipiat, et • religioni semper inhaereat 1 •. Canon nullis indiget commen· tariis. Pueri infantesque qui sive parentum voto, sive pietate aut animi. inconstantia clericalem induebant habitum, atque tali induti veste conspectui aliorum se offerebant, ad perpe– tuam continentiam tenebantur. Notumque omnibus est, quam facile parentes haec emittebant vota, sive desiderio habendi filias allecti, sive prolis numerositate perterriti, vcl infirmita· tem fugiendi causa moti. Admiratione igitur affici 11011 dcbemus, vcrba Concilii To– let. VIII legendo: •Quosdam cnim aut cvcntu nccessitatum 1. Mansi, v. XI, col. 56-57. Ex hoc canone eruitur praeceptum Con– cilii Toletani 11 can. 1: •At ubi octavum dicimum aetatis suae annum im– pleverint, coram totius cleri populique conspectu, voluntas eorum de expetendo conjugio ab episcopo perscrutetur,• in desuetudinem abiisse. Caeterum ipsae scholae episcopales, de quibus locutum fuit, generalis relaxationis corruptionisque effectus perpessae fuerunt. Concilium enim Tolet. IV (655) hunc edidit canonem XXIV: •Prona est omnis aetas ab adolescentia in malum; nihil enim incertius quam vita adolescentium. Ob hoc constituendum oportuit ut, si qui in clero puberes aut adolescentes existunt, omnes in uno conclavi atrio commorentur, ut lubricae aetatis annos non in luxuria,.sed in disciplinis ecclesiasticis agant, deputari pro– batissimo seniore, quem magistrum doctrinae et testem vitae habeant... Qui autem his praeceptis reluc•averint, monasteriis deputentur: ut vagan– tes animi et superbi, severiori regula distringantur . , Mansi. v. X, col. 626. Concilium non itera! praeceptum investigandi voluntatem et desi– derit.un horum juvenum. 1 / ..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz