BCCCAP00000000000000000000246
-98- nentiam obligatos fuisse. Haec igitur facta potuerunt subdia– conos in errorem inducere, et occasionem dare ac fundamen– tum, ad coelibatum impugnandum. Aliud praeterea factum probabiliter dedit praetextum casti– tatem violandi subdiaconis incontinentibus. Canones Conci– liorum Galliae non erant Hispanis incogniti, non raro enim Concilia Hispaniae Conciliorum Galliae canones afferunt. Concilium autem Antisiodorense hac locutione utitur ·ad coelibatum inculcandum. •Quod si presbyter, quod nefas est •dicere, aut diaconus, aut subdiaconus, post acceptam bene– >dictionem, infantes procreaverint, aut adulterium commise· , rint... deponantur> 1 • VI. Causae hujus rebxa.tionis. Factum quoddam compertum exploratumque habernus, scilicet relaxationem evenisse post conversionem Visigotho· rum, et postea quam episcopi, presbyteri et diaconi ariani perpetuam amplexi fuerunt continentiam. Res digna conside· rationis meditationisque est . Sicut in saeculo quarto conver– sis Imperatoribus ad Christianismum, et multitudine populo– rum christiana facta, quaedam generalis relaxatio et coeliba· tus inobservatio in Ecclesia serpsit; ita regibus Visigothorum catholicis' factis, arianisque a sua haeresi conversis, eadem relaxatio suas radices in Hispania extendere coepit. Et certe quidem non defuerunt ariani praesertim episcopi, nobilesque homines, qui sicut in prima conversione, rationibus humanis magis quam divinis moti, haeresi terga verterunt et catholi– cismo nomina dederunt. Pauci sunt episcopi ariani, quorum notitia ad nos usque t. Cf. Concilium Antisiodor. can. XX; Mansi, v. IX, col. 914. Ex hoc canone subdiaconi arguere poterant se ad coelibatum non teneri, q11ia benedictionem nondum acceperant. ..
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz