BCCCAP00000000000000000000246
-94- Íncredibile quidem videtur fuisse episcopos, qu1 m talia crimina lapsi sunt. Tamen factum certissimum est, etsi Conci– lium aperte non affirmet. Concilíum duxit necessarium talem edere canonem; aliquod ergo habuit fundamentum. Opinor Concilium talem canonem praescribere numquam cogitavisse, si non fuissent episcopi horum criminum reí. Non omnes igitur episcopi exempla continentiae suis cleri– cis dederunt, non pauci a corruptione generali abrepti fue– runt, aliosque clericos in exitium praecipitarunt. Superfluum est animadvertere majorem episcoporum partem hanc indignam Viam secutam non fuisse. Hoc infertur ex ipsa frequentia, qua episcopi probi et fideles in conciliis levarunt voces suas contra incontinentiam clericorum; simulque colli– gitur eos firmissimum habuisse propositum illorum relaxatio– nem impugnandi, atque a pugna non desistendi, donec clerici relaxati mores suos corrigerem. Exempla episcoporum non paucos clericos in incontinen· tium castra traxerunt, ut dictum est, et in sequenti paragra– pho probabitur . IV. Presbyterorum et diaconorum incontinentia. Non solum episcopi incontinentiae laxarunt habenas; pre– sbyteri, plurimique diaconi eorum exempla imitati fuerunt atque secuti, inhonestasque consuetudines cum mulieribus habuerunt. Fl. Recesvintus Rex asserit se compulsum fuisse • inlicitis ausibus • presbyterorum et diaconorum finem impo– nere 1 • Relaxatio ipsorum adeo generalis erat atque commu– nis, ut eorum filii cogniti notique essent omnibus 2 • Eorum protervitas magna fuit. Omnes regulas praescriptio- l. Cf. «Leges Visigothorum antiquiores>>, Zeumer, in «Fontes juris germanici antiqui•, p. 111. 2. Cf. Concil. Tole!. IX, can. X; Mansi, v. XI, col. 29.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz