BCCCAP00000000000000000000246
~90- tes suam depravatam consuetudinem prosequebantur. Canon Concilii Tolet. IX (655) clarus est et explicitus, omneque tollit dubium. • Cum multae super incontinentia ordinis ele· .>ricorum usque hactenus emanaverint sententiae Patrum, et •nullatenus ipsorum quiverit formari correctio morum, usque >adeo sententiam judicantium protraxere commissa culpa· •rum, ut non tantum ferretur ultio in auctores scelerum, set! •etiam in progenies damnatorum. ldeoque quilibet ab episco– • po, usque ad subdiaconum deinceps ve! ex ancillae vel ex >ingenuae detestando connubio, in honore constituti filios • procreaverint, illi quidem ex quibus geniti probantur, cano– •nica censura damnentur, prolis autem tali nata pollutione >non solum parentum hereditatem nusquam accipiat, sed •etiam in servitutem ejus ecclesiae, de cujus sacerdotis vel •ministri ignominia nati sunt, jure perenni manebunt• 1 • Re– laxatio igitur non erat parvipendenda. Hujusmodi presbytero· rum, episcoporum, diaconorum et subdiaconorum filii multi erant; perdiderant enim omnem pudorem; neque dedecus et ignominiam suam dissimulare curabant; e contrario suam ori· ginem manifestabant, ad paternam hereditatem adipiscendam, ut citatus canon supponere facit. lpsa auctoritas civilis negotio se admiscere debuit, suamque interponere potestatem, ad hanc relaxationem tollendam atque eradicandam 2 l. Cf. Concilium Tolet. IX, can . X; Mansi, v. XI, col. 29. 2. Recesvintus Rex Visigothorum (549·672) hanc edidit legem contra clericorum incontinentiam. •De immunditia sacerdotum et ministrorum. Quia quanto munditiam carnis sacra auctoritas impera!, tanto hanc adimplere ipsius ministros ejus clamor informal; ideo et nos ponere finem inlicitis ausibus rite com– pellimur, quoniam et ipsi divinis nutibus placere conamur. lgitur quem· cumque presb)iterum, diaconum atque subdiaconum devotae viduae poe– nitenti, seu cuicumque virgini vel mulierculae saeculari, aut conjngio aut adulterio commixtum esse evidentissime patuerit; mox hoc episcopus sive judex reperierint, talem commixtionem disrumpere non retarden!. Redacto autem illo in sui pontificis potestatem, sub poenitentiae lamenta juxta sacros canones deputetur; quam districtionis severitatem si ponti– ficum torpor implere ne¡;lexerit, ídem pontifex duas libras auri fisco persolvat et commissum malum vindicare non differat. Quod si corrigere nequiverit aut concilium appellet, aut regís hoc auditibus nuntiet. Mu· lieres vero quae illis fuerint praedictis immunditiis implicatae, centenis flagellis a judice verberentur, et commiscendi se illis aditus omnino ne·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz