BCCCAP00000000000000000000246
-SS- concilia suo silentio evidenter nobis testificantur regulas in praecedentibus conciliis datas atque praescriptas, perfecte saltem publice observatas fuisse. Episcopi qui tanto cum zelo et labore correctioni clericorum operam dederunt usque ad annum 578, ut dictum est, a laboribus objurgationibus et punitionibus certe, non destitissent si clerici a mala hac con– suetudine non recessissent. Praedictis affirmare nolo, nullum fuisse clericum per hoc tempus, qui continentiam et castitatem violaverit. Affirma– tum est clericos matrimonio junctos usum matrimonii publice non fecisse; et sive coelibes, sive uxores habentes clericos cum mulieribus extraneis non commoratos fuisse. Singulares clericorum lapsus accidisse supponit Synodus Tolet. (597), quae pontificibus et episcopis in can. 1suadet ut «sanctam et •amicam Dei castitatem non solum in suo corpore retineant, »sed et presbyteros et diaconas ministrantes Dei altaribus •modis omnibus observare constituant» 1 . Easdem clerico– rum defectiones existere suspicatur Concilium Oscense, dum severe determinat can. 11: <Sollicitum etiam pro hac re unum– •quemque nostrum esse convenit, ut curiosa indagine perqui– •ramus, si presbyteris, diaconibus, subdiaconibus et clericis >pudica et casta vita sit. Quod si, quod absit, quidquam ma– >lum de quoquam fama proloquitur, per veram et certissimam •clericorum probationem, Ve! Virorum ammanuensium ve! •certe illarum feminarum de quibus fama procurrit; atque »etiam diversis argumentis, ex quibus adulterorum indicia . •certissime suspicari solent, omnia argutissime perquiran– >tur; dumper publicam operationem minime se convinci ga– >rriant; sed probatae vitae se Vixisse, honestorum clerico– •rum testimonio clarere demonstrent• 2 • Absque dubio, ad Concilii aures pervenerat fama fuisse clericos qui fornicationi indulgebant, hujus autem rumoris veritas demonstrari non potuit. Concilium Tole!. IV (635) denuo separationem clericorum l. Mansi, v. X, col. 477. 2. Mansi, v. X, col. 555.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz