BCCCAP00000000000000000000246
IV Status coelibatus ecclesiastici a conversione Visigothorum usque ad eorum imperii eversionem (689-712). l. Coeliba.tus perfecta observa.tio in Uispa.ni:L pJst Visigothorum conversionem. Florentissimum coelibatus tempus in Hispania evenit post conversionem Visigothorum." Hoc tempore coelibatus eccle– siastici observatio viguit, et cohabitatio clericorum et mulie· rum ablata fuit. Ut videtur, curae studiaque episcoporum, praescriptiones et severissimae conciliorum sanctiones suum effectum consecutae fuerunt. lam ipsum Concilium Toleta· num III (589) et Hispalense 1 (590) nobis aliquam praebent ansam affirmandi clericos mulieres secum retinentes. non fuisse multos numero. Episcopi enim non auderent talem se· verissimam punitionem statuere, neque eam in praxim reduce· re, si multi essent clerici qui cum mulieribus ita commoraban· tur. Mulieres venundabantur t, clerici vero ab Ecclesia erant ejedi 2 • Prohibita consuetudo altiores radices misit et majo· res difficultates suae extirpationi obtulit in provincia Betica, quam in aliis Hispaniae provinciis. Concilium enim Hispalen· se, anno 590 congregatum, necessarium duxit sequentem ca· nonem stabilire: <lnter caetera vero cognoscite a nobis hoc •definitum pro abolendis maculis clericorum, quia quidam 1. Cf. Concilium Tolet. III, can. V; Mansi, v. IX , col. 994. 2. Cf. Concilium Tolet. 11, can. III; Mansi, v. VIII, col. 786. .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz