BCCCAP00000000000000000000246
-85- Causae hujus inobservationis duae sunt, quae cum certitu– dine determinari possunt. Experientia teste, omnes sectae quae Romanae Ecclesiae terga verterunt, aut coelibatum im– pugnarunt, aut oblivioni et desuetudini tradiderunt eum. Praeterea omnibus notum exploratumque est Visigothorum gentes ab Oriente venisse, cosque arianismum amplexos esse opere, studio, ac praedicationibus Episcopi Ulphilas. Ex alia parte Vidimus jam coelibatum numquam fuisse in Ecclesiis Orientis communiter introductum, et saeculo quinto incipien– te in multis harum Ecclesiarum in desuetudinem abiisse. Ariani cito eum rejecisse testatur G. Bickell 1 . Consuetudo clericorum Visigothorum continuum periculum clericis catholicis esse debuit. Mirum certe est catholicos in incontinentiae partes non fuisse raptos exemplo arianorum, et tamen, ut vidimus, coelibatus fuit ab omnibus publice saltem admissus et observatus. Videamus nunc quae ftterunt coelibatus vicissitudines post · Visigothorum conversionem, seu postquam periculum hoc et scandalum eradicatum fuit, atque ab eorum oculis remotum. 1. Cf. G. Bickell, op. cit., V. 11, p. 62.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz