BCCCAP00000000000000000000246
-84- VII. 1 Clerici a.ria.ni ifi Hispa.nia. coeliba.tum non observa.runt. Perpauca sunt testimonia, quae hodie habemus, ad histo– riam arianorum Visigothorum in Hispania pertinerftia. Ea quae ad eorum continentiam pertinentsunt imprimisConcilium Toletanum 111 (589), can V: •Compertum est a S. Concilio, •episcopos, presbyteros et diaconas venientes ex haeresi, >carnali adhuc desiderio uxoribus copulari. Ne ergo de cae– >tero hoc fiat, praecipitur quod et prioribus canonibus conti· • netur, ut non liceat eis vivere libidinosa societate; sed ma– •nente ínter eos conjugali lege, communem utilitatem ha· •beant, et non sub uno conclavi manean!, et certe si suffraga– • tur virtus in , alia domu suam uxorem habitare faciant; ut •castilas et apud Deum et apud homines habeat testimonium »bonum. Si quis vero post hanc conventionem obscene cum •uxore elegerit vivere , ut lector habeatur> 1 . Concilium Caesar-august. 11, (592), etiam de hac re scribit can. 1: •Id placuit sanctae et venerabili synodo, ut presbyteri •qui ex haeresi ariana ad sanctam catholicam Ecclesiam • conversi sunt, qui sanctam et puram fidem, atque castissi– »mam tenuerint vitam, acceptam denuo benedictionem pre– •sbyterii sancte et pure ministrare debeant: caeteri vero qui •hanc suprascriptam vitam adimplere neglexerint, ab officio •depositi sint in clero. Ita et de diaconibus, sicut et de pre– •sbyteris, constitutum est• 2 • Haec sunt unica testimonia quae ad continentiam ariano· rum se referunt. Ariani igitur clerici non habuerunt eamdem legislationem ac catholici, atque illi qui incontinentes erant, juribusque utebantur matrimonii, contra nullam legem eccle· siae eorum egerunt. Non solum diaconi, sed et presbyteri et episcopi consuetudine usi fuerunt conjugali. Lex igitur coeli· batus neque introducta neque observata ab eis fuit. t. Cf. Concilium Tolet. lll, can. V; Mansi, v. IX, col. 994. 2. Cf. Concil. Caesaraug. II, can. 1; Mansi, v. X. col. 471.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz