BCCCAP00000000000000000000246
-83- ab Ecclesia ejectus erat et ab omni communicatione cum fide– libus privatus. Dura quidem et severa poena transgressoribus imponitur et quae manifeste declara! episcopos velle huic abusui finem imponere. · Dicendum tamen et neque hoc severo et duro medio epi– scopos correctionem et emendationem clericorum consecutos fuisse. Probabile est eos animadvertisse non tantum ipsos clericos, sed etiam mulieres cum eis cohapitantes, causam relaxationis et inobedientiae fuisse. Episcopi enim determi· nant eas severissime punire. Et certe quidem poena quam contra eas pronuntiat, etsi severissima et durissima, optimum omnium mediorum fuit, et quod necessario suum effectum consecutum fore, si episcopi id applicare vellent. Concilium Tolet. lll praescribit: •Qui vero semper sub canone ecclessia– • stico jacuerunt, si contra veterum imperata in suis cellulis •mulierum quae infamem suspicionem possunt generare, con– >sortium habuerint; illi canonice quidem distringantur, mu· >lieres vero ipsae ab episcopis venumdentur, et pretium ip– • sarum pauperibus erogetur 1 ». Clerici, ut patet, ab omnium catholicorum clericorum ve! laicoruu1 communione privati ma– nebant. In manibus ergo episcoporum erat correctio et emen– datio clericorum. Denique Concilium Hispalense 1., quibusdam episcopis de– cretum supradictum non observantibus, judicavit melius esse hoc medium in manibus judicis saecularis ponere, atque opi– natur eum majori zelo quam episcopos, supradictam poenam lransgressoribus applicaturum fore; el ad cjus zclum el acmu– lationem augendam, permittunl, • ut judiccs easdem mulicres cum voluntate et licentia episcopi comprehcnsas in suis lu· cris usurpen! 2 •. En paucis verbis exposita media, a conciliis adhibita, ad vitium cohabitationis eradicandum. Priusquam huic capiti fi– nem imponam, dignum judico aliquid de coelibatu Visigotho– rum arianorum indicare. 1. Cf. Concilium Tolet. Ill, can. V; Mansi, IX, col. 994. 2. Concilium Hispalense 1, can. 111¡ Mansi, v. X. col. 450·451.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz