BCCCAP00000000000000000000246
-79- V Iv!edla ab episcopis desumpta ad cohabihtionis periculum vi– tandum. Vita et habitatio communis clericorum, de qua locuti su– mus, erat omnium mediorum optimum ad pericula praecaven– da, ipsamque cohabitationem mulierum impediendam et evi– tandam. Episcopi vera quaerunt adhuc alia media pro illis sal– tem, qui soli commorabantur. Nolunt enim ullum praetextum relinquere clericis inobedientibus, ad suum agendi modum de– fcndcndum. Videmus itaque concilia et episcopos magno ardore et stu– dio correctioni et emendationi clericorum operam dare; seve– rissimis poenis dissidentes atque inobedientes constringunt, istorum reclamationes et difficultates audiunt, et solvere co– nantur, non raro eos in suis parochiis visitan! et examini sub– jiciunt. Omnia media ab episcopis et conciliis adhibita ad praedic– tam cohabitationem delendam et ex Ecclesiis Hispaniae era– dicandam, ad tria genera reducuntur. Conantur enim evitare difficultates, quae ex hac separatione oriebantur, et vices ha– rum mulierum in serviti0 domestico supplere student; fre– quenter inculcan!, aut in memoriam clericis revocant obligatio– nem perpetuae continentiae, et denique severissimis sanctio– nibus delinquentes puniunt. Ea omnia breviter percurramus. Negari non potes! clericos inobedientes habuisse quandam causam ad impletionem et observantiam didnrum praescriptio– num fugiendam. Haec causa, seu potius excusatí o, fuit necessi– tas habendi aliquam feminam, quae curas domesticas perage– ret. Jllam multoties invocatam fuisse patet ex multis conciliis, et quidem dicere debemus eam prima fronte magnam speciem veri habere. Hac de causa concilia eam non spernunt et hanc difficultatem solvere curaverunt. Concilium Gerundense {517) permittit illis clericis, qui ma– trimonii vincul0 eran! ligati, cum suis uxoribus in eadem do-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz