BCCCAP00000000000000000000246
-78- Haec clericorum incontinentiae dedita vita nullam certe habuit excusationem, habuit tamen causas, quae ad ejus re– laxationem contulerunt. Nemini dubium est institutionem creationemque scholarum episcopalium, de quibus verbum fe– cimus, rem optimam fuisse, opimosque produxisse fructus; nemo tamen non videt institutionem et educationem puero– rum in memoratis schclis perfectam a tenera aetate, magnas habuisse difficultates; et hujusmodi institutio fuit relaxationis causa non quidem directa, sed indirecta. Multi enim hujus– modi puerorum, nullam habentes divinam vocationem, ab ipsis parentibus Ecclesiae tradebantur, et non pauci in te– nerrima adhuc\aetate constituti. Concilium Toletanum X te– stificatur fuisse admissos in his scholis pueros, qui tantum de– cimum aetatis suae annum attigerant; imo non defuerunt, qui priusquam in lucem editi fuerint, parentum voto Deo et statui clericali dedicati fuere 1 . Verum quidem est hos pueros, cum ad discretionis perve– nerint annos, liberas fuisse aut tonsuram et clericalem ha– bitum induendi, aut laicorum sumendi vestem 2 • Sed evi– dens compertumque omnibus est, parentum metum, rationem vitae jam perfectam atque dedecus tali mutationi adnexum eos omnímoda libertate privavisse. Alía ex parte hi clerici communem agebant Vitam intra claustra domus episcopalis recepti, atque a laicis segregati. Postquam vero ad vigesimum quintum aetatis annum perve– niebant, diaconatus suscipiebant dignitatem et servitio cul– tuique peculiaris ecclesiae adscripti erant, in quibus non raro commorabantur soli, periculis undequaque circumventa eorum virtus praesertim continentia. Hoc non esse mentís commentum probatur ex Concilio Toletano VIII, can. VII, dicente: «Quosdam enim aut eventu »necessitatum, aut metu periculorum adeptos fuisse novimus •ecclesiasticarum officia dignitatum, et cum illis haec impo– >nerentur, id sibi fieri noluisse testantur... • 3 • t. Cf. Concilium Toletanum X, Mansi; v. XI, col. 36-57. 2. Cf. Concilium Toletanum 11, can. 1; Mansi, v. Vlll, col. 785. 5. Mansi, v. X, col. 1217-1218.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz