BCCCAP00000000000000000000246

-77- clericorum servitio erant mancipatae. Omnia concilia coha– bitationem damnantia, has indican! atque designan!, excepto Concilio Ilerdense quod tanium •familiaritatem extranearum mulierum prohibe!, quin determine! an <ancillae•, an •inge– nuae• fuerint 1 • Fuerunt etiam quaedam sic dictae •libertae•, quae scilicet, prius ancillae mancipiaque in domibus cleri– corum cum essent, libertatem consecutae fuerant, quin se ab illicito consortio cum suis dominis removerent 2 • Denique non defuerunt etiam • ingenuae», scilicet, mulieres quae nun– quam fuerunt in servitutem redactae, ut testantur plura con· cilia. Clarissime itaque cernitur illud malum •agapetarum• ve! •subintroductarum pestim• quondam a S. Hieronymo appel– latum, quod jam a primordiis Ecclesiae serpere, atque suas radices per totam Ecclesiam extendere coepit, innumera damna stipendiaque nomini atque dignitati plurimorum Eccle– siae Hispaniae clericorum intulisse. Nemo non videt existere tamen quandam diversitatem in– ter primaevam illam cohabitationem, et eam, de qua nunc est quaestio. Hoc scelere alligatae in primis Ecclesiae saecu– lis fuerunt virgines, Viduaeque Deo dicatae magna ex parte, adeo ut ferme quemdam diversum efformarent statum subin– troductarum nomine designatum, ut dictum est; nunc vero non sunt mulieres Deo dicatae, neque servitio Dei mancipa– tae, sed vel •ancillae>, ideoque servitio clerici astrictae, ve! »libertae• , ve! cingenuae>, Sanctimoniales, ut appellabantur feminae Deo dicatae, in monasteriis erant congregatae com– munique vivendi modo subjectae a. Harum igitur cohabita– tia cum clericis non erat possibilis. l. Cf. praeter alia Concilium Tolet. 11, can. lll; Mnnsi, v. Vlll, col. 785. 2. lbidem. 5. Videtur aliquam similitudinem affinitatcmque cum antiqua habuis· se quamdam consuetudinem in Gallecia conservatam et ex Priscilliani· smi influxu creatam. Eam damnavit Concilium Bracarense 11 dictum, can. XV: •Si qui clericorum vel monachorum praeter matrero, aut germa– nam, Ve! thiam, vel proximam sibi consonguineam; alias aliquas adoptivas feminas secum retinen!, et cum ipsis cohabitan!, sicut Priscilliani secta docuit, anathema sit. Circa hoc Concilium cf. Hefele, Conciliengesch. (ver. gallica), v. 111 p. 175-176. ILED 9

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz