BCCCAP00000000000000000000246
-75- Haec assertio omnibus attente legentibus concilia Hispaniae et opera S. lsidori, certa et evidens apparebit. Concilium Tarraconense 1 (516) determinat modum, quo clerici porrochitani in his ecclesiis officium et ministerium per– ficiant: •De dioecesanis ecclesiis ve! clero id placuit definire. »ut presbyteri ve! diaconi qui inibi sunt constituti, cum cleri– ,, cis septimanas observent; id est ut presbyter unam faciat »hebdc.madam; qua expleta succedat ei diaconus similiter; •ea scilicet conditione servata, ut omnis clerus; die sabbato >ad vesperam sit paratus, quo facilius die dominico solemni– » ta~ cum omnium praesentia caelebretur; ita tamen ut omni– •bus diebus vesperas et matutinas celebrent» 1 • Pos t ea quae dicta sunt facile est intelligere quinam cleri– corum magis expositi fuerint cohabitationi mulierum, et con– tra quos praecipue concilia punitiones et anathemata direxe– rint, contra illos scilicet qui soli commorabantur, sive quia ecclesia pauper erat, sive quia «familias domi habebant> et earum domini erant. Notatione dignum est fere omnia conci– lia cohabitationem cqndemnantia, de mulieribus ve! ancillis, ve! libertis loqui. IV Coelibatus clericorum qui matrimonio soluti erant. Praeprimis affirmare opus est clericos hos non fuisse se– cutos vestigia eorum qui uxoribus erant vincti. Tenax obsti– nataque fuit decertatio inter episcopos coelibatus jura pro– pugnantes, clericosque inobedientes 2 • Omnia concilia, quae t. Cf. Concillim Tarraconense, can. VII; Mansi, v. VIII, col. 542. 2. Ne aliquis in errorem ducatur, advertendum est hanc affirmatio– nem non adeo stricte et absolute sumendam csse, ut asseratur eos solum– modo clericos, de quibus agitur, frena incontinentiae laxasse, caeteros vero castitatis tantum dedisse exempla. Jl1erilo suspieari potes! hujus criminis reos etiam inter vinclo jugali sociatos inventos fuisse. Quomo– documque se habuerit res, tenendum est: a) nos nullam habere cognitio– nem commercii carnalis clericorum cum uxoribus; b\ non raro clericos suspecta cohabitatione notatos fuisse; e) majorem horum partem fuisse
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz