BCCCAP00000000000000000000246
-7i- detur ex Concilio Gerundense (517), ubi prohibetur cohabita– tia mulierum solummodo his clericis, qui familiarum domo– rumque domini erant, et his qui uxores habebant. Permittit tamen supradictis clericis cum mulieribus et uxore habitare, sub conditione retinendi secum quemdam alium clericum, qui eorum vitae testis sit. De cohabitatione caeterorum clerico– rum et mulierum nihil dicit. Silentium hoc et praeceptum re– tinendi secum alium clericum impositum clericis, qui ratione familiae soli coinmorari debebant, manifestant ('aeteros cleri– cos simul habitare, et hac de causa eos neque prohibitione neque fratre teste indigere 1 . Concilium Toletanum IV (633), can. XXIII aperte supponit clericos ecclesiae cathedralis ge– neratim simul commorari; ait enim: «Non aliter placuit, ut >quemadmi:>dum antistes, ita presbyteri atque levitae, quos • forte inff¡mitas aut aetatis gravitas in conclave episcopi ma– >nere non sinit, ut idem in cellulis suis testes vitae habeant, >Vitamque suam, sicut nomine, ita et meritis teneant> 2 • Dictum est generatim clericos simul habitare, non tamen dictum est eos omnes absolute ita vixisse. Non pauci enim ab hac communi habitatione eran! liberi. Concilium Gerun– dense (517) eximit ab ea clericos, qui uxores habebant 3 , et eos qui familiarum domorumque domini erant 4 • Concilium Tolet. IV {633) clericos infirmos aut senes 5 • Praeterea mul– tae ecclesiae parrochiales pauperes erant, suisque redditibus et eleemosynis fidelium, presbyteros et diaconas multas non poterant alere et sustentare. Sic erant ecclesiae, in quibus unicus solummodo presbyter, multoties diaconus quidam tan– tum, et non raro ostiarius residebat 6 • Ji igitur nullo modo poterant simul habitare communemque agere vitam. Illi ergo qui simul commorabantur, erant clerici ecclesiae cathedralis et clerici ecclesiae dioecesanae, in quibus piures degebant. 1. Cf. Concilium Gerundense, can. VI et VII; Mansi, v. VIII, col. 549- 550. 2. Cf. Concilium Tolet. IV , can. XXIII; Mansi, v. X, col. 626. 5. Cf. Concilium Gerundense, can. VI; Mansi, v. cit. , col. 549. 4. Cf. Concilium Gerundense, can. VII; Mansi, loe. cit. col. 549-550. 5. Cf. Concilium Tolet. IV, loe. cit.; Mansi, loe. cit. 6. Constat ex multis Conciliis. Cf. e... g... Concilium Tole!. (597), can. 11; Mansi , v. X, col. 577-578.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz