BCCCAP00000000000000000000246
-73- re Visigothorum, sicut duo etiam erant ecclesiarum ordines; ecclesiae scilicet cathedrales, in quibus episcopi residebant, et quorum regimen ipsimet immediate tenebant; et ecclesiae dioecesanae vel parrochiae, quas presbyteri sub episcopi de– pendentia regebant 1 • Clerici ecclesiae cathedrali adscripti, nomine <cleri– corum ecclesiae cathedralis> designabantur, alii vero nomine •clericorum ecclesiae dioecesanae• 2 ; vel etiam •clerici pa– rrochitani • , appellabantur 3 • Clerici ecclesiis cathedralibus mancipati victum, vestitum atque stipendia ab episcopis accipiebant 4; •dioecesani • ve– ro, vel •parrochitani • ex eleemosynis et oblationibus, quas fideles christiani suis dabant ecclesiis, et ex bonis, quae ipsi fideles erigentes ecclesiam, in ipsa erectione ecclesiae tri– buebant 5 • Clerici generatim simul habitaban! et communem agebant vitam. Clerici ecclesiae cathedralis in domo episcopi, clerici ecclesiarum dioecesanarum in domo parochiae. Ita inferri vi- l. Cf. Concilium Tarraconense 1(516) can. XIJI: <Epistolae tales per fratres a metropolitano sunt dirigendae, ut non solum a cathedralibus ccclesiis presbyteri, verum de dioecesanis ad Concilium trahant.. .», Mansi, v. Vlll, col. 543. 2. Cf. ibidem. 3. Cf. S . lsidorum, Epist. ad Leufredum, n. 11 ubi ait de archidiaco– no: •Sollicitudo quoque parrochitanorum, et ordinatio et jurgia ad ejus pertinent curam. > Et n. 15: •Epistolas episcopi pro diebus jejuniorum parrochitanis per ostiarios iste dirigit. > Migne, P. L. , v. LXXXIJI, col. 896. 4. Cf. Concilium Valentinum (524), can, 11, Mansi, v. VIJI, col. 620- 621; S.Isidorum epist. cit. n. 15; Migne, ibidem, col. 8!!7. 5. Tum eleemosynas et oblationes fidelium, tum bona qnae erecto– res seu fundatores ecclesiae istis in ipsa fnndatione tribncbant, fuisse duos fontes, ex quibus hauriebantur .stipendia clericorum in eadem eccle– sia servientium, patet ex Concilio Tole!. (5~7) can: 11. •Id etiam placuit Dei sacerdotibus ne quisquam !mtistes infrn suam parochiam Dei aulnm inquirat; et munificus ille qui sanctam Dei aedificavit ccclesiam, ~~od ibidem pro suo herede largitus est, eodcm loco presbyter sccundum priorum canonum instituía deserviens, habcut. Et si presbyterum ea fa– cultas non permittit, vel diaconus institnatur. Certe si minor est census, ostiarius a sacerdote sil electus»... Mansi, v. X, col. 478; et ex Concilio Braccarense 11 can. XXI: •ltem placuit ut si quid ex collatione fidelium aut per festivitates martyrum, aut per commemorationem defunctorum offertur apud unum clericum fideliter colligatur; et constituto tempore semcl aut bis in anno inter omnes clericos dividatur: nam non modica ex ipsa inaequalitate S(eneratur discordia, si unusquisque in sus septima– un, quod oblatum fuerit sibi, defendat. > Mansi, v. IX, col. 779-780.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz