BCCCAP00000000000000000000246

-69- Toletanus Episcopus et S. Braulio Caesaraugustanus. In dioecesi Emeritensi fuit alia, ex qua episcopi magni nomi– nis et sanctitatis prodierunt. De ea fuse scribit Paulus. Dia– conus Emeritensis 1 Massona et Felix, Emeritae Episcopi in ipsa disciplinis vacarunt ecclesiasticis Denique S. Fructuosus didicit disciplinas ecclesiasticas in Schola Toletana sub regí– mine Conantii Episcopi 2 • Alias pueros studiorum comites cum ipso fuisse deducitur ex •Vita S. Fructuosi» a suo disci· pulo Valerio scripta 3 • Hi juvenes clerici cuidam regulae Vitae subjecti erant; et episcopi has scholas instituerunt et has vitae regulas eis im· posuerunt, tum ut illi in scientiis et ecclesiasticis disciplinis proficerent, tum ut virtutes moresque consequerentur eccle– siasticos. Concilium 11 Toletanum (531); can. I, statuit rationem et Episcopus Tudensis, (saec. XII!) cap. V: «Circa clericorum vero et scho– larium clericorum curam ita sollicitus eral, ut ex ipsa vehementi invigi– lantia singulorum patrem probarent. Parum enim sibi videbatur vicinis clericis scholaribus providere, quin etiam undique vocaret ut magis habe– ret, quibus sua impertiretur beneficia, quos per se ipsum in sanctarum Scripturarum paginis erudiret et temporalibus alimoniis p'rovideret. Con· currebant ergo clerici, tantum patrem non solum videre, verum audire sitientes; qui benignissime patrio susceptos affectu hortabatur, ne ab eo prius discederent, quam in lege Dei edocti sibi et catholicae Ecclesiae profuturi clarescerent; et ut removeret ab eis materiam vacandi otio, extra Hispalensem civitatem mirae pulchritudinis exstruxit monaste– rium, a quo nulli scholari exeundi ante quadriennium licentia praebebatur. Quosdam autem eorum qui ditiores videbantur, et inesse recusaban! ministerio, quos veritatis spiritu demonstrante, in Ecclesia Dei opere et sermone potentes futuros esse praevidebat, ne oc.casione comperta, vana quaeque per gyrovagationem meditando, mentem a studio revocaren!, ferreis adstringebat compedibus. De qnornm collegio sanctissimus quasi lucifer emicuit lldephonsus, necnon ct gloriosns Braulio, Caesar·augus– tanus Episcopus • Cf. Bollandistas, •Acta Sanctorum, , v. 10, p. 556, (col. 2). Verum est hanc vitam nimis tarde fttisse scriptam et in saeculo, in quo critica cognita non erat, ideoque non multam rnereri fidern. Ta– men substantia facti scilicet, fuisse Hispali quamdarn scholam, cui S. lsidorus maximas irnpendit curas, extra dttbium est. Creditur vitam fuisse scriptam saeculo XIII. Ig~oratur vera quis fuerit ejus auctor. Non pauci eam Lucae Tudensi Episcopo attribuunt. l. Cf. Panlum Diac. Emeritensem, •Vita Patrum Emeritensium•, cap. V et cap. IX; Migne, P. L., v. LXXX, col. 131·152 et col. 157-158 respective. 2. Cf. S. Valerium, ' Vita S. Fructuosiu, cap. 1; Migne, P . L., v. LXXXVII, col. 461. 3. Cf. S . Valerium, ibidem.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz