BCCCAP00000000000000000000246
-67- niarum Episcopi finem propositurnque suum consecuti fuere jarn ab initio saeculi sexti. Hujus autem diversitatis ratio est, quía Episcopi Galliae mernoratarn innovationem in suas Ecclesias introducere non ausi fuerunt; satis enim fuit eis pro· hibere clericis habitare in eadern •cellula> curn uxoribus, communeque lectum habere. Solurnmodo Conciliurn Lugdunense 583 quarndam ordina· tionem statuit, quae affinitatem h:1bet cum hispanica innova– tione, can. !: •Piacuit etiam, ut si quicurnque uxoribus junc– »ti ad diaconatos, aut presbyteratus ordinern quoquo modo »pervenerint, non solum lecto, sed etiarn frequentatione quo– •tidiana debeat de uxoribus sequestrari. • 1 • Haec vero prae– scriptio fuit cito derogata contraria consuetudine, et oblivioni tradita. Uxores clericorurn sortiebantur nomina episcopissae, vel episcopae, presbyterae, diaconissae et subdiaconis· sae juxta dignitatern rninisteriurnque Virorurn; dornorum gu– bernationem habebant, servorurn et ancillarum praeibant operibus. 2 • Dernun aliquarn rnentionern facere oportet cujusdarn facti, quod absque dubio influxurn habuit in observationem coeli· batus. Saeculo sexto florere coeperunt in Ecclesiis Hispaniae scholae episcopales dictae, surnrnoque emicarunt nitore; atque multi pueri jam ab ipsa paene infantia ab eorum paren– tibus oblati, atque hujuscernodi scholis contraditi fuerunt, ut ecclesiasticas discerent disciplinas et, cornpletis annis, sacros susciperent ordines. Hinc necessario decrescere debuit numerus hominurn, qui sacris se devovebant altaribus, matri– monio ligati; et consequenter evcnit, ut coelibatus observa– tío a clericis uxoribus unitis, in rneliorern statum revocata fuerit. Videarnus nunc, quae fuerit vivendi ratio istorurn clerico· rum, qui ab ipsa infantia sacris ministeriis fuerunt dicati, et coelibes ordinibus sacris dederunt nomina. Ad pleniorem rei 1. Mansi, v. IX, col. 941-942. 2. Circa ea, quae ad Galliam attinent, cf, !;;. V&c&ndard, op. cit., p. 110.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz