BCCCAP00000000000000000000246

-6G- ribus; non audent tamen hanc imponere obligationem cle– ricis communem consuetudinem sequi optantibus; sed eis quemdam testem suae vitae imponunt, qui detegere et revela– re possit, quo .:onsilio ve! proposito cum suis uxoribus com– morari Velint, et hunc in modum gravissimis poenis contra castitatem violantes latis, subjici queant. Praeterea continua diuturnaque frequentia hujus testis non paucas molestias eis afferre debuit; et consequenter fuit optima Concilii cautio, ad cohabitationes eradicandas, nisi vera cogeret necessitas 1 • Memorata Concilii Gerundensis praescriptio nonfuit oblivio– ni tradita, neque in desuetudinem venit. Circa finem saeculi sexti Concilium Toletanum 111 prohibuit clericis, qui in ma– joribus constituti ordinibus •ex haeresi veniunt, uno con– >clavi cum uxoribus manere: et certe si suffragatur Virtus, in •alia domu suam uxorem habitare faciant• 2 • Episcopi Con– cilii quadam pietate sunt permoti erga clericos haeresi in– fectos, qui ad sinum redibant Ecclesiae, et ob hanc 'causam nolunt eos disjungere subito atque omnino a suis uxoribus quibuscum maritaliter vixerant usque ad illam diem, atque eis aliquam imponunt solummodo separationem. In eodem cano– ne alloquitur Concilium clericos fide íntegros, et tamen nul– lam metionem fecit de separatione istorum a suis uxoribus; imo severissime prohibuit eos cum mulieribus extraneis com– morari, quin de uxoribus aliquid dicat. Consequitur evidenter ex hoc canone clericos, de quibus sermo est, segregatos ab uxoribus duxisse vitam in saeculo sexto. Episcopi enim non potuerunt permitiere clericis catholicis, quod ex haeresi venientibus re~usarunt, pietate non obstante, qua erga istos affecti erant. Effectus hujus provisionis Episcoporum Hispaniae cito in lucem prodierunt. Sic, dum Galliae Concilia iterum iterumque inculcant coelibatus observationem, totisque student viribus removere clericos a commercio carnali cum uxoribus; Hispa- t. Canonem loqui de obligatione habendi secum in domo aliquem de– ricum clarius adhuc apparet ex sequenti canone, ubi eadem obligatio imponitur clericis, qui coelibes ordinati fuerunt et familiarn domo habe- bant. Mansi, ibidem, col. 549-550. ' :¡, Mansi, v. IX, col. 994.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz