BCCCAP00000000000000000000246

-65- •autem qui peccaverint nec cibum sumant; nisi forte ad timo– •rem Dei acta poenitentia revertantur> 1 • Uxores itaque cle– ricorum victum habitationemque suis viris communes habe– bant, atque consortio fruebantur domestico in ipso saeculo quinto. Hujusmodi consuetudo non erat solummodo permissa et tolerata ab Ecclesia, verum etiam ab ipsis Summis Pontifici– bus rata imo et praescripta, ut conferri potest apud S. Leo– nem Magnum in Epist. ad Rusticum Narbonensem Episco– pum cap. 111: •Unde et id de carnali fiat spirituale conjugium, • oportet eos nec dimittere uxores, et quasi non habeant sic •habere; quo et salva sit caritas connubiorum et cessent • opera nuptiarum. > 2 • Nemo tamen non videt familiaritatem et quotidianum com– mercium maximo exposuisse periculo continentiam castita– temque virorum clericali militiae adscriptorum et qui conjuga– ¡¡ vitae assuefacti jam pridem era.nt . Hac permoti ratione, coelibatusque observationis amare capti, remedium quoddam excogitarunt, quo malum a radici– bus extirparetur et clericorum niteret continentia. Hujusmodi remedium fuit separatio clericorum a suis uxoribus. Haec innovatio ecclesiasticae legislationis habuit locum initio saeculi sexti. C:oncilium Gerundense anno Srl congre– gatum haesitat in impositione hujus separationis, allectum absque dubio desiderio vitandi clcricorum defectiones, et re– spect u observantiaque erga quandam consuetudinem univer– saliter receptam approbatamque. Sic intelligitur quare canon VI impositus fuit a Patribus: •De conversatione vitae id sta– •tuere placuit a pontífice usque ad subdiaconum, post su– •scepti honoris officium, si quis ex conjugatis fuerit ordina– •tus, ut sine con juge habitet: quod si habitare noluerit, alte– »rius fratris utatur auxilio, cujus testimonio vita ejus debeat •clarior apparare• ~. Propositum Episcoporum in Concilio congregatorum evi– dens compertumque est. Vo.lunt clericos a suis separare uxo- 1. Mansi, v. 111, col. 999. 2. Migne, P. L., v. LIV, col. 1201. 5. Mansi, v. Vlll, col. 549,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz