BCCCAP00000000000000000000246

CAPUT III Coelibatus in Hispania ab ineunte saeculo sexto usque ad Visigothorum conversionem (616-689). Qui hujus narrationis cursum attento perpenderit judicio, deteget invenietque omnes coelibatus infractiones, quibus Patres conciliaque sese opponere, constansque bellum indi– ccre debuerunt, commissas fuisse a duobus clericorum ordi– nibus; ab illis videlicet, qui matrimonio diVincti fuerant, priusquam sacros susciperent ordines, atque ab iis qui altaris ministerio coelibes fuerunt mancipati. De unoquoque ordine verba fecimus, primorum quidem consulto dataque opera; istorum vero in paragr. IV cap. 1, et cum de mulieribus subin– troductis actum fuit. Hic diversus ordo clericorum apprime consignandus est, menteque retinendus, ut narratio quae sta– tim subsequetur, clarior ordinatiorque disponatur. Non enim fuit eadem vita ipsorum agendique ratio, quatenus ad coeli– batus spectat observationem. Quamobrem et nos de eis se– junctim agemus. l. Observa.tio coeliba.tus a. clericis matrimonio liga.tis. Ca.usa.e hujus observa.tionis. Dictum fui! capite praecedenti Patres conciliaque Eccle– siarum Hispaniae ad aliquem exitum pervenisse, suumque propositum plus minusve tenuisse; atque affirmandum est hunc

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz