BCCCAP00000000000000000000246

-M- inter obligationem coelibatus diaconorum et subdiaconorum, istamque dignam judicat. Fatendum est distantiam inter obligationem coelibatus clericorum majorum et subdiaconorum in mente summi Pon– tificis non esse magnam; et episcopi curabunt cito hanc di– stantiam percurrere, atque subdiaconos eodem modo ac cleri– cos majares ad coelibatum perpetuamque continentiam obli– gare. Re quidem vera initio saeculi sexti evolutio erat perfecta et plena; in Hispania subdiaconi perpetuam continen– tiam servabant, ut clerici majares \ con::ilia enim initii saeculi sexti nullam faciunt differentiam ínter episcopos, presbyteros, diaconas et subdiacononos. Obligatio igitur coe– libatus pro subdiaconis in Hispaniam introducía fuit circa annos 440-500. Probabilissimum est ipsum S. Leonem operam dedisse observantiae coelibatus subdiaconorum, ejusque dignitatem et excellentiam imo et obl igationem Episcopis Hispaniae praedicavisse, medi1lnte S. Turribio Asturicensi Episcopo, cum quo habuit litterarum commercia 2 • Nobis non constat quot difficultates et obstacula superare debuerint Episcopi Africae et ltaliae, ad subdiaconorum coe– libatum in has regiones introducendum. Si comparationem instituimus ínter Galliam et Hispaniam, mirum nobis videbi– tur, quam facile in istam introductus fuerit. In Gallia Concilium Turonense (461) can. 1-11 3 , Conci– lium Agathense (506), can. IX, et XVI ~ , et Concilium Ar– vernense (555), can. XIII 5 , praescribunt coelibatum solum– modo episcopis, presbyteris et diaconis; idemquc facit summus Pontifex joannes 11 in Epist... ad Caesareum Are/a– tensen¡ Episcopum, circa annum 554 scripta 6 • Prima lex in Gallia fuit data in Concilio Aurelaniense 111 (558), can. 11 7 • l . Cf. Concilium Gerundense (517), can. VI; Mansi, v. VII, col. 547. 2. Migne, P . L., v. LIV, col. 666·677. 5. Mansi, v. VII, col. 945. 4. Mansi, v. XIII, col. 526 et 527. 5. Mansi, v. VJII, col. 861-864 . 6. Hardouin, Con. Concil. v. II, col. 1155. 7. «Ut nu11us clericorum a subdiacono et supra, qui u~ores in propo– sito suo accipere inhibentur, propriae, si jam habeat, misceatur uxori.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz