BCCCAP00000000000000000000246
~58- éanon legitur: <Nam cum extra clericorum ordinem constltu– •tis nuptiarum societati et procreationi filiorum studere sit »liberum; ad exhibendam tamen perfectae continentiae Puri– »tatem, nec subdiaconibus quidem carnaJe connubium conce– •ditur, ut et qui habent sint tamquam non habentes (Corinth. • 1cap. VIII), et qui non habent permaneant singulares. Quod • si in hoc ordine, qui quartus a capite est, dignum est custo· • dire; quanto magis in primo, vel secundo, Vel tertio servan– •dum; ne aut levítico ministerio, aut presbyterali honori, aut •epispopali excellentiae quisquam idoneus existimetúr, qui se •a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur. • 1 . · Origo atque evolutio hujus obligationis evidens est atque clara. Vidimus jam non pauca concilia legem coelibatus im– ponentia clericis majoribus, addere: •Vel omnibus in ministe– rio positis• , aut •omnibus qui sacramenta contrectant >. Dic– tum est, et ab omnibus scriptoribus hodie admittitur, mentem horum conciliorum non fuisse sub iis verbis subdiaconos comprehendere. Probabile tamen est episcopos et concilia postea venientes, illa verba ad subdiaconos applicaVisse. Aliud factum certum est, saeculi quarti fine et initio saeculi quinti multas fuisse subdiaconos, qui coelibes libere perma– nebant. Denique officium et ministerium subdiaconorum non diffe– rebat in multis a ministerio et officio diaconorum in ecclesia. Mirum igitur non est, si episcopi paulatim etiam subdiaconos ut coelibatui subjectos consideran! in his circumstantiis. Su– perfluum est dicere hanc obligationem paulatim progressam fuisse; et initio quidem episcopos justum et dignum solum– modo judicasse eis coelibatum praescribere, qui in ecclesia fere quotidie ministraban!, quorum officium et ministerium diaconorum officio et ministerio simile erat, quorum non pau– ciHbere coelibatum servabant. Attente considerato et per– penso canone S. Leonis Magni, infertur evolutionem obJiga– tionis non esse adhuc perfectam atque completam; Surnmus enim Pontifex videt quamdam distinctionem et differentiam 1. Migne, P . L., v. LIV, col. 672.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz