BCCCAP00000000000000000000246
~57- norabilis mentio facienda est pro Italiae Ecclesiis, quae vesti– gia !;:celes. Hispaniae propere secuta fuit. Saeculo quinto currente, cujus studio incumbimus, quidam magni momenti eventus accidit, impositio videlicet coeliba– tus ipsis subdiaconis, qui prius ei non erant subjecti; necessa-. rum igitur est de hoc eventu aliquid dicere. lll. Subdiaconorum coelibatus. S. Epiphanius est unicus scriptor saeculi qL:arti, qui de subdiaconis loquitur tamquam coelibatui subjectis. •Quin »eum insuper ait, qui adhuc in matrimonio degit, et liberis >dat operam, tametsi unius sit uxoris Vir, nequaquam tamen >ad diaconi, presbyteri, episcopi, aut hypodiaconi ordinem >admittit> 1 • Cum S. Epiphanius ita loquatur, credendum est talem consuetudinem in aliquibus Ecclesiis viguisse. Cer– tum tamen est neque summos Pontífices neque concilia sae– culi quarti et initii saeculi quinti subdiaconis legem coelibatus imposuisse. > 2 • Nullum obligationis vestigium invenitur usque ad annum 450, quo tempore S. Leo Magnus ad Anastasium Episcopum Thessalonicensem litteras misit. In iis igitur litteris sequens t. Cf. S. Epiphanium, Adversus Haeres. LIX, cap. IV; Migne, P. G., v. XLI, col. 1024. 2. Sozomenus «Historia ecclesiastica» lib. 1, cap. XXIll, ait episcopos Concilii Nicaeni voluisse coelil>atum episcopis, vfesbrteris, áiaconis, et subdiaconis imponere, Migne, P: G., v. LXVII, col. 925. Haec vera affirmatio nullo gaudet fundamento et omni caret prol>al>ilitate. Socrates qui melius factum cognovit quam Sozomenus, pleniorem meretur fidem. Socrates ergo testificatur Patres voluisse episcopos, presbrteros et diaconas Jegi sul>jicere. Affirmatio, seu potius error Sozomeni ita expli– catur, ut opinor; Sozomenus cognoscebat factum, scilicet, episcopos Concilii voluisse imponere coelil>atum clericis; cum autem tempore So– zomeni nomine clericorum, qui ad coelil>atum in Ecclesia romana tene– l>ahtur, designal>antur episcopi, presbyteri, diaconi et subdiaconi; credi– dit ipse sul> nomine clericorum episcopos, presl>yteros, diaconas et sul>diaconos Concilium designavisse.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz