BCCCAP00000000000000000000246

-54- Episcopi ergo Ecclesiae Africanae jam ab initio praecepta S. Siricii admittunt, atque pro coelibatus obligatione partes sumunt. His Episcoporum conatibus et studiis non obstantibus, Concilium Carthaginense IV asserit adhuc esse quosdam ele– ricos, qui erga suas uxores incontinentes erant. 1. Hoc Con– cilium fuit habitum anno 401 .Nullum aliud posterius argu– mentum existit circa observantiam hujus continentiae. Hoc autem silentium non est interpretandum in favorem observan– tiae, quía perturbationes et difficultates occasione Pelagiani– smi exortaeetpraesertim persecutiones Vandalorum potuerunt oculos episcoporum avertere a correctione clericorum incon– tinentium, atque hujusmodi abusus facilius serpere. Quidquid sit de majori vel minori observantia coelibatus in praxi; cer– tum est Episcopos Ecclesiae Africanae leg~m coelibatus admisisse. Ita S. Augustinus loquitur de obligatione coeliba– tus, ut ab omnibus admissa 2 • Ut finem huic paragrapho demus, necessarium mihi vide– tur, etiam pauca de coelibatus statu in Oriente dicere. Usque ad finem saeculi quarti nulla generalis lex super coelibatu promulgata fuit. Fuerunt quidem non pauci episcopi et clerici qui coelibatum libere observarunt. Fuerunt etiarri episcopi qui eum clericis imponere voluerunt, et eum clericis conve– nientem et necessarium judicarunt, ut S. Epiphanius 3 , et Eusebius 4 • Fuerunt etiam Ecclesiae, quae consuetudine Occidentis permotae, eum obligatorium clericis reddiderunt, ut patet in Epiphanio et Hieronymo 5 • Numquam vero ut .t. Cf. Concil!tim Carthag. V, can. Ill; <Praeterea cum de quorumdam clericnrum, quamvis erga uxores proprias, incontinentia referretur, pla· cuit episcopos et presbyteros et diaconas, secundum priora statuta, etiam ab uxoribus continere. Quod nisi fecerint, ab ecclesiastico remo– veantur officio... >> Mansi, v. 111, col. 969. ·2. Cf. S. August., <De conjugiis adult. > lib. 11, cap. XXI; Migne, P . L., V. XL, col. 486. 5. Cf. S. Epiphanium, Advers. HaereRes, XL, cap. IX; Migne, P. G., v. XLI, col. 86'!; et Adver. Haeres., LIX, cap. IV; Migne, ibídem, col. 10'24. · . 4. Cf. Eusebium, Demonst. evang., !,·cap. IX; Migne. P. G., v. XXII, col. 81. 5. Cf. S . Epiphanium, ibídem, et S . Hieronymum, Contra Vigilan– tium•, lib. I, cap. 11; Migne, P. L., v, XXIII, col. 5-!1,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz