BCCCAP00000000000000000000167

32 V Emitte Spiritum tuum et creabuntur. R Et renovabis faciem terrae. V Ora pro nobis Divini Pastor-is Mater. R Ut digni efficiamur promissionibus Christi. V Signasti, Domine, Servum tuum Franciscum. R Signis redemptionis ilostrae. V Domine exaudi orationem meam. R Et clamor meus ad te veniat. V Dóminus vobíscum. R Et cum espíritu tuo. Oremus Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodemSpiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Deus, qui universum mundum ineffabili providentia regís atque gubernas: praesta nobis famulis tuis; ut, intercedente beata María semper Virgine, quae vigili custodia nos pascit, ab hostibus defensi, et fructus tui dulcedine satiati, ad coelestem patriam securi perducamur. Deus, qui Ecclesiam tuam beati Patris nostri Francisci meritis foetu novae prolis amplificas: tribue nobis ex ejus imitatione terrena despicere, et coelestium donorum semper participatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. R Amen.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz