BCCCAP00000000000000000000160
3 5 Apostolicis a S. Sede concedi solent, statuimus, durante mense, per istam regionem iter aggredi ad praedictum Decretum executioni demandandum. In nostra autem receptione per singulos istius Provinciae Conventus ea omnia observanda erunt quae in novissimo Caeremoniali Rom-Seraphico statuuntur, omissa qualibetcumque pompa vel exteriori apparatu. Praecipientes tibi ut quae denunciavimus, quamprirnum per circulares litteras omnibus tuae Provinciae Conventibus communices. Benedictionem nostram Tibi sin- gulisque Fratribus tuis peramanter impertimus ac tota animi reverentiae subscribi- mus. Paterni tati Tuae Adm. Rdae. Addictissimus in Domino Fr. Bernardus ab Andermatt, Min. Glis. Cap. Adm. Rdo. Patri Josepno a Monóvar. Vicario Provinciali Capuccinorum Orihuela ★ * ★ * [DECRETO DEL SANTO OFICIO CONDENANDO LAS OBRAS DEL P. HILARIO DE PARIS (12 iunio 1895)] [APCV 0 3 1 / 1 9 / f ; 0332 /6 ] Decreta S. Officii. Feria IV die 12 Junii 1895. De Rev.do P. Hilario a Parisiis Ordinis Minorum Capuccinorum. E.mi ac R.mi Cardinales contra haereticam pravitatem Generales Inquisitores decreverunt: 1. Quantum ad expositionem Regulae Franciscalis lingua tum latina tum gallica, auctore P. Hilario, utrumque opus inserendum esse in Indice Librorum prohibitorum ex Decreto Feriae IV. Et graviter monendum esse Definitorium Generale quod remissius, quam par erat, egerit erga P. Hilarium, auctorem scriptorum, quibus sub fucato praetextu se- raphicae perfeccionis principium auctoritatis et sensus debitae reverentiae et obe- dientiae propriis moderatoribus debilitantur et charitas monastica labefactatur. 2. Reposita causa, visa universa actorum serie ac perpensis omnibus, constare de causis expulsionis, et ipsum P. Hilarium manere debere extra Ordinem PP. Capulatorum. demisso habitu. Feria VI die 14 Junii 1895, SS.mus D. N. Leo Divina Providentia Papa XIII Decreta Emorum. Patrum adprobavit et confirmavit. L. + S.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz